Articulus 14
De stupendis portentis sanctorum Stephani atque Laurentii.
THEOLOGUS. — Stephanus Christi discipulus, septemque diaconorum unus, plenus gratia et fortitudine, faciebat signa magna in populo.1 Quumque in consilio Judæorum falsissime accusaretur, viderunt omnes vultum ejus tanquam angelicum mirabiliter radiantem.2 Ipse vero dicebat: Ecce video cœlos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei. Continuo igitur ejecerunt eum Judæi et lapidabant;3 pro quibus nihilo minus ipse genibus flexis orabat.
Augustinus testatur hunc martyrem post mortem innumeris claruisse miraculis, et septem insuper mortuos suscitasse. Denique anno quadringentesimo quintodecimo, sub Honorio principe, corpus ipsius Gamaliele revelante compertum est. Quo effosso, infirmi septuaginta et tres curati sunt, atque dulcissimus odor dispergitur. Hic martyr Theodosii imperatoris filiam a dæmone liberavit. Et alia multa de ipso Augustinus in libro de Civitate Dei descripsit.
Porro Laurentius martyr, sub Decio Cæsare Romæ passus assatusque est. Ante incarcerationem suam cæcum illuminavit. In carcere, gentili cæco oculorum ac fidei lumen impetravit. Præfectum quoque Hippolytum cum omni sua domo convertit. Præterea multos ad se cæcos venientes, remisit videntes. Jubente Cæsare, scorpionibus cæditur, fustibus verberatur, ejus lateribus ardentes laminæ applicantur, plumbatis percutitur, scorpionibus denuo cæditur, novissime in craticula morose assatur. Post paucos dies, Decius a dæmone arreptus indesinenter miserabiliterque clamabat: Adjuro te, o Laurenti, a tormentis modicum cessa. Sicque ululando infeliciter obiit. Quo viso, uxor ejus et filia Christo crediderunt.
De hoc sacro Laurentio pene innumera habentur miracula post mortem ejus peracta. Inter quæ hoc unum est, quod eo cum Christifera Virgine Christum orante, Stephanus quidam judex in urbe Roma defunctus, et in peccatis multis deprehensus, ad vitam reducitur, atque triginta dierum pœnitentia facta, in Christo feliciter moritur. citer moritur.
Footnotes
Chapter 179 of 187