Skip to the text

Articulus 10

De mirabilibus Andreæ et Thomæ sacratissimorum apostolorum.

THEOLOGUS. — Andreas Petri apostoli frater, totam Achaiam implevit Ecclesiis. Dum domum in qua cum discipulo erat, quidam incendisset ignis, succrescens eis nil nocuit, sed jubente Apostolo, ab ipso discipulo modica undæ adspergine est exstinctus. Dum mulier quædam maligna proprium filium atque Apostolum coram judice falsissime accusasset, ac super eos judex sententiam damnationis protulisset, oravit Christum Andreas: et ecce tonitruum magnum insonuit, terra contremuit, ipsaque mulier cœlitus fulminata aruit atque interiit. Præterea juvenem a canibus suffocatum resuscitavit. Porro quadraginta viros (qui ad eum causa fidei venerant) in mari submersos, quum ad ipsum eorum cadavera essent delata, precibus suis ad vitam reduxit; qui etiam omnia quæ ipsis acciderant, exponebant.

PHILOSOPHUS. — Hoc mirabiliter sonat, nec hactenus aliquid a te tale audivi.

THEOLOGUS. — Numquid difficilius est Deo suscitare viros quadraginta, quam unum?

PHILOSOPHUS. — Infinitæ virtuti nihil difficile esse ratio dictat.

THEOLOGUS. — Tandem pro Christo ab Ægea proconsule cruci affigitur; sed tanto lumine per mediam horam de cœlo circumdatur, quod eum nemo adspicere quivit: quo recedente, anima quoque ejus ad Christum ascendit. Ægeam vero diabolus in itinere horrenda nece occidit.

Nunc de Thoma apostolo pulchra adverte. Dum ad Indiæ regem pro construendo palatio tendit, in via filiam regis sponsam cum sponso benedixit. Propter quod Christus Jesus sponso et sponsæ apparuit; demumque ad eos Apostolum januis clausis induxit, qui eos ad fidem Christi convertit: quibus et protinus Dei angeli apparuerunt. Præterea, ad Indiæ regem deveniens, omnem pecuniam quam pro ædificando palatio sumpsit, pauperibus præstitit : propter quod eum rex occidere voluit. Interim vero, incarcerato Apostolo, frater regis defungitur vita, quartaque die suscitatur : qui regi cuncta narravit, quomodo Thomas Dei amicus consisteret, ipsique regi cœleste palatium ædificasset. Thomas ergo regem et ejus fratrem ac populum multum ad fidem perduxit, atque innumerabiles infirmos ac debiles una vice, cœlesti radiante prosternenteque cunctos luce, sanavit.

Postremo, in superiorem profectus est Indiam, in qua innumeris portentis emicuit. Regis conjugem conjugisque sororem Christo lucrifecit. Solis simulacrum, eo orante, a dæmone qui in ipso latuerat, liquefactum est. Insuper, rege jubente, super ardentes laminas ferreas nudis pedibus stetit; mox vero illico fons erupit, atque illæsus Thomas permansit. Rex ergo incredulus, in fornacem eum ferventem projecit : de qua postera die incorruptus exivit. Tandem gladio cæsus est. Hic beatissimus Christi Apostolus, Parthis, Medis, Persis, Hyrcanis, Brachmanis et Indis, fidei veritatem prædicavit.

Chapter 175 of 187