Skip to the text

Capitulum 2

De multiplici genere amicitiarum.

DIVERSA sunt genera amicitiarum ac societatis, quæ diversis modis connectunt genus humanum sodalitate dilectionis. Quosdam enim præcedens commendatio fecit inire primo notitiam, deinde amicitiam. In aliis autem quidam contractus aut pactio dati et accepti copulavit fœdera caritatis; quosdam vero similitudo atque communio negotiationis aut militiæ seu artis vel studii unierunt amicitiæ nexu: per quam etiam ferocia corda sic mansuescunt, ut et hi qui latrociniis gaudent in silvis ac montibus, et effusione humani sanguinis delectantur, participes et consortes suorum scelerum amplectantur ac foveant. Est quoque aliud genus dilectionis, quæ ex naturali instinctu aut lege consanguinitatis contrahitur, qua contribules, conjuges, parentes, fratres ac filii præ ceteris naturaliter diliguntur: quod non solum hominibus, sed et brutis convenire videmus. Nam pullos suos aut catulos sic protegunt et defendunt, instigante hoc naturali affectu, ut frequenter non timeant se pro illis exponere morti atque periculis. Denique bestiæ et serpentes ac aves quæ propter intolerabilem feritatem ac virus mortiferum ab omnibus separantur, ut sunt basilisci et monocerotes ac gryphes, quum et solo visu perniciosa cunctis dicantur, tamen inter se perseverant innoxia et pacata ex consortio originis aut naturalis affectionis. Insuper sicut videmus omnia jam præfata genera dilectionis communia esse bonis ac malis, feris atque serpentibus, sic certum est ea non posse semper perseverare usque in finem, quia frequenter interrumpit ac dividit ea locorum distantia, temporalis oblivio et negotiorum contractus. Quemadmodum enim solent acquiri ex diversis societatibus lucri, sive libidinis, aut consanguinitatis, seu cujuslibet necessitatis, ita solvuntur interveniente quacumque occasione divortii, seu deficiente causa eorum.

Chapter 313 of 499