Capitulum 23
De propria voluntate subjicienda voluntati fratris.
SCIENDUM interea quod ille generaliter fortius agit et victoriosius operatur ac prævalet, qui suam subjicit voluntatem voluntati fratris, quam ille qui pertinacior invenitur in tenendo ac defendendo proprias assertiones. Ille quippe sustentans ac tolerans proximum, obtinet locum et personam hominis sani ac validi; hic autem sua immansione et elatione sortitur locum infirmi ac ægrotantis, quem necesse est ita palpari atque foveri, ut interdum salubre sit pro ejus quiete ac pace aliquid relaxari a necessariis rebus ac regulis. In quo relaxans non credat se aliquid minuisse de sua perfectione, quamvis condescendendo subtraxerit aliquid de proposita districtione, sed econtrario sciat se multo plus aliquid acquisisse pro sua patientia ac longanimitate. Apostolicum namque præceptum est: Vos qui fortiores estis, imbecillitates infirmorum sustinete; et, Alterutrum onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nunquam enim infirmus sustentat infirmum, nec is qui ægrotat tolerare poterit aut curare similiter ægrotantem; sed is medelam tribuit imbecilli, qui imbecillitati non subjacet. Merito etenim dicitur: Medice, cura te ipsum. Rom. xv, 1. Galat. vi, 2. Luc. iv, 23.
Chapter 331 of 499