Skip to the text

Capitulum 18

De iis qui patientiam mendaciter simulantes, provocant fratres ad iram suo silentio.

QUALE est etiam istud, quod interdum patientes esse nos credimus, quia injuriam passi respondere contemnimus, et fratres commotos amara taciturnitate et irrisorio motu aut gestu taliter subsannamus, ut eos magis provocemus ad iram tacito vultu quam incitari possent superbo convitio: existimantes nos minime reos, quia nihil protulimus ore quod posset nos notare aut reos monstrare humano judicio? Quasi Deus respiciat tantummodo verba et non potius voluntatem; solumque opus peccati habeatur in crimine, et non etiam desiderium atque propositum; et hoc tantum sit in judicio requirendum quid unusquisque fecerit per loquelam, et non etiam quid facere intenderit per taciturnitatem. Non enim sola qualitas commotionis illatæ in culpa est, sed etiam propositum irritantis. Hinc verum judicis nostri examen discutiet non solum qualiter jurgium fuerit excitatum, sed cujus pravitate exarserit: affectus enim peccati pensandus est, non solum ordo admissi. Quid etenim differt an quis fratrem occiderit gladio, an aliqua fraude impulerit eum ad mortem, quum constet illum esse exstinctum fraude ac crimine hujus? Quasi non sufficiat impegisse cæcum in præceps propria manu, quum similiter reus sit qui non revocavit illum jam foveæ imminentem, quum potuit; aut ille solus in crimine sit qui manu sua laqueaverit quempiam, et non etiam is qui paraverit ingesseritve laqueum, aut auferre contempserit, quum potuerit.

Sic ergo nil prodest tacere, si idcirco tacemus ut taciturnitate agamus quod convitio fieri quivit, simulando quosdam gestus quibus vehementiore iracundia inardescat, quem oportebat curari; et super omnia hæc nos laudemur damno et perditione illius: quasi quis non sit criminosior ex hoc ipso quod voluerit sibi acquirere gloriam de fratris perditione. Imo tale silentium erit ambobus æqualiter noxium: quoniam sicut auget tristitiam in corde alterius, ita non permittit eam exstingui in suo. Contra quos maledictio illa Prophetæ satis proprie est directa: Væ qui potat amicum suum mittens fel suum, et inebrians ut adspiciat nuditatem ejus, repletus est ignominia pro gloria;1 illud quoque quod alibi de talibus dicitur: Omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit, et non loquetur veritatem;2 extenderunt enim linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Denique ficta patientia sæpe magis accendit quam sermo, et maligna taciturnitas superat atrocissimas verborum injurias; leviusque feruntur hostium vulnera quam subdola irridentium blandimenta.

Prov. XXVI, 22, juxta LXX.

De quibus dicitur per Prophetam:3 Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula; alibi quoque: Verba callidorum mollia, et ipsa perveniunt in penetralia ventris. Quibus consonat illud :

In ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.4 Per quæ tamen ipse qui decipit magis decipitur: nam qui præparat ante faciem amici sui rete, circumdat illud pedibus suis; et qui fodit proximo suo foveam, incidet in eam. Præterea quum magna multitudo venisset cum gladiis et fustibus ad capiendum Christum, nemo fuit cruentior parricida in vitæ nostræ auctorem, illo qui cunctos præveniens, ficto salutationis honore exhibuit osculum simulati amoris.5 Cui tunc dixerat Dominus: Juda, osculo Filium hominis tradis? id est, amaritudo persecutionis ac odii tui hoc assumpsit velamen quo dulcedo veræ dilectionis ostenditur?6 Apertius quoque et vehementius exaggerat vim hujus doloris, asserens per Psalmistam: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo;7 tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu.

Prov. XXIX, 5, juxta LXX.

Ibid. XXVI, 27, juxta LXX.

Footnotes

  1. Habac. II, 15, 16. ↩

  2. Jer. IX, 4, 5, 3. ↩

  3. Ps. LIV, 22. ↩

  4. Jer. IX, 8. ↩

  5. Matth. XXVI, 55. ↩

  6. Luc. XXII, 48. ↩

  7. Ps. LIV, 13- 15. ↩

Chapter 327 of 499