Capitulum 27
Quomodo iracundia sit frenanda.
OPORTET nos igitur cohibere omnes iracundiæ motus, et gubernante discretione hos moderari, ne furore præcipiti corruamus in id quod Salomon loquitur, Totam iram suam profert stultus, sapiens autem dispensat per partes:1 hoc est, stultus perturbatione iræ succenditur ad sui ipsius vindictam, sapiens autem paulatim eam extenuat et expellit maturitate discretionis atque consilii. Denique tale est illud Apostoli, Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ:2 hoc est, non sint corda vestra sic arctata angustiis impatientiæ ac pusillanimitatis, ut sustinere non possint violentam commotionis procellam seu impetum, quando irruerit; sed dilatamini in cordibus vestris, suscipientes intra extenta gremia caritatis contrarios iræ fluctus, quoniam caritas omnia sustinet, omnia suffert;3 et ita mens vestra dilatata longanimitate ac patientia, habeat in se salubres consiliorum conceptus, in quibus teterrimus iracundiæ fumus receptus quodammodo ac diffusus, protinus evanescat. Vel certe damus locum iræ, quoties tranquilla ac humili mente cedimus commotioni alterius, recognoscendo nos dignos omni injuria, obsequiumque præbendo impatientiæ sævientis. Ceterum, qui verba apostolicæ perfectionis trahunt ad hoc, ut æstiment illos dare locum iræ qui discedunt ab irascente, videntur mihi non abscindere dissensionum fomitem, sed nutrire. Nisi enim ira proximi statim vincatur humili satisfactione, fugiens provocat eam magis quam mitiget aut vitet. Cui consonat quod Salomon loquitur: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quoniam ira in sinu insipientium requiescit;4 et, Noli erumpere cito in rixam, ne pœniteat te in novissimo.5 Nec enim Salomon ita vituperat festinantiam iræ aut rixæ, ut approbet tarditatem earum. Similiter intelligendum est illud: Stultus eadem hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus.6 Non enim judicat ignominiosam iracundiæ passionem ita debere a sapientibus occultari, ut velocitatem iracundiæ culpans, non prohibeat tarditatem ipsius: imo quum ex infirmitate humana irruerit ira, docuit eam ideo occultandam, ut dum ad præsens sapienter absconditur, in perpetuum atque totaliter deleatur. Hæc namque est natura iræ, ut dilata languescat seu minuatur, ac pereat; prolata vero, magis fervescat.
Dilatanda ergo et amplianda sunt corda, ne angustiis pusillanimitatis coarctata, repleantur turbulentis motibus iræ, sicque recipere nequeamus corde angusto Dei mandatum, quod secundum Prophetam est nimis latum, nec dicere valeamus: Viam mandatorum tuorum cucurri quum dilatasti cor meum. Nempe quod longanimitas ad sapientiam spectet, evidentissime docet Scriptura:78 Vir enim longanimis est nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est. Idcirco Scriptura refert de eo qui laudabiliter postulavit sapientiæ donum a Domino:9 Dedit Dominus Salomoni sapientiam et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam maris innumerabilem.10
Footnotes
Chapter 334 of 499