Skip to the text

Capitulum 5

Interrogatio, an aliquid fieri debeat contra voluntatem fratris.

GERMANUS: Quid ergo, si unus voluerit facere aliquid quod secundum Deum viderit commodum et salubre, et alter non præstet assensum? Exsequendumne est illud contra desiderium fratris, an ad arbitrium ejus sit dimittendum?

Responsio ad propositam quæstionem.

JOSEPH: Ideo diximus perfectam et plenam amicitiam perseverare non posse nisi inter viros perfectos in virtute conformes, quos eadem voluntas et idem propositum nunquam aut raro permittit diversa sentire, aut dissentire in his quæ ad profectum spiritualis pertinent vitæ. Quod si animosis contentionibus cœperint corrixari, constat eos nunquam fuisse concordes secundum regulam quam induxi. Sed quoniam nemo potest a perfectione incipere nec ad eam pertingere, nisi qui cœperit a fundamento ipsius, idcirco inquiritis non quanta sit magnitudo perfectionis seu inviolabilis caritatis, sed qualiter possit perveniri ad ipsam. Hinc necessarium reor ut breviter vobis aperiam viam ac regulas quibus dirigantur gressus vestri ad eam, quatenus facilius obtinere possitis bonum pacis ac patientiæ sanctæ.

Chapter 315 of 499