Capitulum 26
Quæstio, quomodo fortis sit, qui non sustinet semper infirmum.
GERMANUS: In quo ergo patientia viri perfecti potest esse laudabilis, si non potest semper tolerare infirmum?
Responsio, quod infirmus non sinat se sustentari.
JOSEPH: Nec ego dixi quod vincenda sit virtus aut tolerantia ejus qui fortis ac robustus est, sed quod pessima ægritudo defectuositasve infirmi, nutrita sustentatione ejus qui sanus est, quotidie cadet in pejus, generabitque causas propter quas ipse non sit amplius sustinendus; vel certe conjiciens patientiam proximi sui esse notam, et deformationem impatientiæ suæ convictam, malit abire quam semper portari magnanimitate et patientia fratris sui.
Ecce hæc observanda præ omnibus arbitramur ab his qui cupiunt affectum sodalitatis inviolabiliter observare: primo, ut monachus quibuslibet injuriis lacessitus, tranquilla custodiat non solum labia sua, sed etiam pectoris sui profunda. Quæ tamen si vel modice turbata senserit, omni taciturnitate cohibeat semetipsum, et diligenter observet illud Psalmistæ: Turbatus sum, et non sum locutus; item- Ps. LXXVI, 5. que, Dixi, Custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo 2. Ps. XXXVIII, custodiam, etc.1 Nec considerando statum suum præsentem, proferat ea quæ ad horam suggerit ira aut impatientia vel animus exasperatus, sed recolat caritatem præteritam, vel mente adspiciat reformandæ pacis recuperationem, eamque etiam in ipso commotionis suæ tempore contempletur tanquam mox reversuram. Et ita dum præparat se ad dulcedinem concordiæ protinus redituræ, non sentiet amaritudinem præsentium jurgiorum, et ita respondebit ac dicet potissime ea ex quibus non poterit a semetipso fieri reus vel reprehendi ab aliis, caritate et pace recuperatis; sicque implebit verbum illud propheticum: In ira misericordiæ memor eris.2
Footnotes
Chapter 333 of 499