Capitulum 10
Quibus de causis nascatur inter spirituales dissensio.
NAM sicut inimicus velociter ab invicem separat Fratres adhuc carnales et imbecilles, propter vilem et terrenam sub-
De optimo examine veritatis.
MEMINI namque, quum junior ætas hortaretur me adhuc adhærere consorti, talem intelligentiam nobis frequenter fuisse ingestam in disciplinis moralibus aut Scripturis, ut crederemus ea nil verius, nil rationabilius esse. Sed convenientes in unum, dum cœpissemus intelligentias nostras invicem propalare, quædam communi examinatione discussæ, inveniebantur primo ab uno nostrum falsæ ac noxiæ. Deinde communi nostro judicio perniciosæ pronuntiatæ, mox damnabantur, quæ prius a diabolo infusæ quasi luce veritatis fulgebant: in tantum ut potuissent facilius inter nos discordiam generare, nisi præceptum seniorum, quod tanquam divinum oraculum servabamus, revocasset nos ab omni contentione; quoniam illi pro legali sanctione instituerunt, ut neuter nostrum plus crederet judicio suo quam fratris, si nunquam vellet illudi calliditate diaboli.
Chapter 319 of 499