Capitulum 15
De iis qui dissimulatione corroborant iram suam aut proximi.
ECONTRA novimus (quod utinam nesciremus) videlicet quosdam Fratrum esse tantæ obstinationis atque duritiæ, ut quum senserint se commotos contra Fratres, aut econverso, recedant ad dissimulandam mentis suæ impatientiam ex indignatione commotionis mutuæ ortam, et subtrahentes se ab eis quos lenire et mitigare debuerant humili satisfactione atque colloquio, incipiunt decantare aliquos psalmorum versiculos. Qui dum putant se delinire amaritudinem corde conceptam, insultando augent eamdem, quam exstinguere poterant si esse voluissent humiliores, magisque anxii ut opportuna compunctione mederentur proprio cordi et fratrum commotioni. Nempe hoc modo palpant vitium suæ pusillanimitatis, imo et elationis, et fomitem jurgiorum nutriunt potius quam exstirpant, obliti jussionis Christi, qua ait: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio;1 et, Si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum.2
Footnotes
Chapter 324 of 499