Capitulum 14
De gradibus caritatis.
CARITATEM itaque, quæ ἀγάπη dicitur, possibile est omnibus exhibere, de qua ait Apostolus: Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.1 Quæ in tantum est generaliter omnibus exhibenda, ut jubeamur eam inimicis impendere, juxta illud: Diligite inimicos vestros. Amicitia autem seu affectio exhibetur admodum paucis, et his qui connexi sunt parilitate morum et societate virtutum. Quamvis etiam ipsa affectio multam in se differentiam habeat (aliter namque diliguntur parentes, aliter conjuges, aliter fratres, aliter filii); magna quoque distantia est in vigore horum affectuum, nec dilectio parentum ad filios uniformis est aut æqualis. Quod probatur etiam Jacob patriarchæ exemplo, qui quum esset pater duodecim filiorum, et omnes diligeret paterno affectu, majore tamen affectu dilexit Joseph, ita ut de eo Scriptura aperte commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod pater suus diligeret eum. Non quod pater ejus, vir justus, non diligeret valde etiam ceteros filios suos, sed quoniam Joseph, utpote Christi typum gerens, dulcius ac indulgentius inhærebat affectui patris. Quod et de Joanne evangelista evidentissime legimus designari, quum dicitur, Discipulus autem ille quem diligebat Jesus; quum utique Jesus præcipua dilectione amaverit alios undecim similiter præelectos, prout in Evangelio protestatur: Sicut dilexi vos, ita et vos diligatis invicem. De quibus iterum legitur: Quum dilexisset suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. Sed hæc dilectio unius non designat caritatis teporem circa discipulos reliquos, sed largiorem amoris abundantiam circa unum qui sua virginitate hoc meruit: quæ idcirco cum quadam exceptione insinuatur tanquam sublimior, quia non comparatio odii, sed affluentior gratia amoris exuberantissimi eam extollit. Tale quid legimus in Cantico canticorum ex persona Sponsæ, dicentis: Ordinavit in me caritatem. Hæc est vera ordinataque caritas, quæ nullum odiens, quosdam jure meritorum plus diligit: quæ quum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex eis quos peculiari amplectatur affectu; et rursus inter hos præcipue caros aliquos sibi excerpit, qui superponantur affectui ceterorum.
Footnotes
-
Galat. vi, 10. ↩
Chapter 323 of 499