Skip to the text

Capitulum 16

De eo, Si frater aliquid habeat contra nos.

DOMINUS itaque Deus noster in tantum vult nos non despicere iram sive tristitiam alterius, ut nec munera nostra suscipiat, id est, orationes nostras non permittat sibi offerri, si frater aliquid habuerit contra nos, donec celeri satisfactione tollamus de animo ejus tristitiam sive juste sive injuste conceptam. Non enim ait Salvator, Si frater tuus habet veram querelam adversum te, etc.; sed dicit, Si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid1 adversum te, id est, etiamsi leve aut vile quid sit propter quod frater tuus fuerit contra te motus, et hoc subita recordatione pulsaverit memoriam tuam, scias te non debere offerre spiritualia munera precum tuarum, nisi benigna satisfactione prius deleveris a corde fratris tristitiam ex causa qualibet ortam. Si ergo evangelicus sermo jubet nos satisfacere irascentibus pro simultate seu controversia præterita et minima, atque pro causis exiguis orta, quid de nobis miseris fiet, qui pertinaci dissimulatione contemnimus recentes et maximas causas, nostro quoque errore commissas; atque tumore diabolico inflati, dum erubescimus nos humiliare, negamus nos esse causas fraternæ tristitiæ, et rebelli spiritu dedignantes subdi præceptis Dei, asserimus ea sic observari non debere aut impleri non posse? Sicque judicantes Deum præcepisse impossibilia sive incongrua, efficimur, juxta Apostolum, non factores, sed judices legis.

Footnotes

  1. Matth. v, 23, 24. ↩

Chapter 325 of 499