Capitulum 7
Quod nihil præponendum sit caritati, nec aliquid postponendum iracundiæ.
SICUT enim nihil præponendum est caritati, sic econtrario nihil est postponendum iracundiæ aut furori. Omnia enim quamvis utilia et necessaria videantur, spernenda sunt ut perturbatio iræ vitetur; omnia quoque quæ putantur adversa, sunt suscipienda ac toleranda ut tranquillitas dilectionis ac pacis illibata servetur. Nec credendum est aliquid perniciosius esse ira atque tristitia, neque utilius caritate.
Chapter 318 of 499