Capitulum 24
Quod infirmi injuriosi sint aliis, et tamen injurias ferre non possint.
HÆC quippe natura est infirmorum, ut quum ipsi sint proni ad injurias inferendas ac jurgia suscitanda, minima tamen injuria tangi non volunt; quumque inconsiderata equitent libertate ad inferendum proterva convitia, recusant parva atque levissima sustinere. Hinc juxta præhabitam seniorum sententiam, caritas stabilis ac indirupta non poterit permanere, nisi inter viros ejusdem propositi ac virtutis; scinditur namque quandoque ab imperfecto, quantalibet cautione custodiatur ab altero.
Chapter 332 of 499