Skip to the text

Capitulum 6

Quibus modis inviolabilis societas seu amicitia habeatur.

PRIMA igitur fundamenta patientiæ veræ consistunt in contemptu mundanæ substantiæ et omnium rerum exteriorum. Valde enim injustum ac impium est, ut post abrenuntiationem mundi et omnium mundanorum, præferatur pretiosissimæ dilectioni fratrum vilissima supellex quæ superest. Secundum est, ut unusquisque sic resecet proprias voluntates, ne se judicet consultum ac sapientem atque per hoc amplius acquiescat judicio suo quam proximi. Tertium, ut sciat omnia, etiam quæ utilia ac necessaria reputantur, postponenda esse bono pacis et caritatis. Quartum, ut credat penitus irascendum non esse ex causis justis sive injustis. Quintum, ut curare desideret iram fratris contra se etiam injuste conceptam, eodem modo quo suam: sciens sibi æqualiter esse nocivam fratris tristitiam, ac si ipse contra illum tristetur, nisi repulerit eam de mente fratris quantum in se est. Postremum est illud, quod certum est repulsivum esse omnium vitiorum, ut scilicet credat se de hoc mundo quotidie migraturum: quæ consideratio non solum repellet a corde omnem vitiosam tristitiam, imo etiam comprimet universos concupiscentiarum vitiorumque motus. Quicumque ergo ista tenuerit, pati non poterit in se nec aliis inferre amaritudinem iræ sive discordiæ. Porro istis cessantibus, quum æmulus caritatis diabolus primo sensim diffuderit venena tristitiæ in cordibus amicorum, consequens est ut tandem dissociet amantium corda diu exulcerata, dilectione paulatim tepefacta in eis frequentibus jurgiis.

Qui vero ingreditur per viam directionis prædictæ, in quo unquam poterit a suo discordare amico, qui radicitus amputaverit primam litium causam, quæ generari solet ex rebus materialibus parvis, vilissimis, non vindicans aliquid proprium sibi, sed tota virtute adimplens quod de primativa Ecclesia in Actibus scriptum est: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una;1 nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia? Deinde qualiter seminarium dissensionis exsurget ab eo qui servit voluntati fratris, non suæ, imitans Creatorem ac Dominum suum qui loquitur ex persona hominis quem gerebat: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me?2 Qualiter etiam suscitabit fomitem ullum contentionis, qui decreverit magis credere examini fratris quam proprio, de intelligentia horum quæ proponuntur, probans aut improbans suas inventiones juxta arbitrium fratris, implens pio ac humili corde evangelicum illud:3 Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu? Rursus qua ratione admittet aliquid quo proximus contristetur, qui judicat nihil esse pretiosius bono pacis, recolens incessanter dominicum illud eloquium: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem;4 per quod tanquam per speciale signaculum voluit Dominus gregem ovium suarum in hoc mundo cognosci, atque charactere isto, ut sic loquar, discerni ab aliis? Amplius, qua ex causa sustinebit rancorem tristitiæ in se esse aut in alio residere, qui sentit non posse esse justas causas iracundiæ, quæ perniciosa est atque illicita; et ita se non posse orare alio contra se irascente, quomodo si ipse alteri irasceretur, semper humili retinens corde illam Salvatoris sententiam: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, etc.?5 Nihil quippe proderit si te asseras non irasci, et putes te adimplere illud mandatum, Sol non occidat super iracundiam vestram;6 et, Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio;7 et contumaci corde despicias alterius iram, quam delinire tua mansuetudine potuisti. Eodem etenim modo efficeris prævaricator divini præcepti. Qui enim dixit te contra alterum non debere irasci, dixit non debere alterius tristitiam parvi pendi: quia non interest apud Deum, qui omnes homines vult salvari, an perdas te ipsum an alium, quoniam detrimentum sui honoris nascitur ei ex cujuscumque interitu.8 Dæmoni quoque acquiritur idem lucrum ex tua et ex fratris tui damnatione, cui utique dæmoni placet damnatio omnium. Postremo qualiter poterit vel tenuem tenere tristitiam contra fratrem, qui se credit quotidie, imo continue, de hoc sæculo migraturum? stantiam, sic inter spirituales gignit discordiam ex varietate opinionum aut sententiarum. Ex qua plane discordia oriuntur frequenter rixæ et contentiones, quas Apostolus damnat.9 Unde consequenter hostis antiquus et malignus divortia seminat inter fratres unanimes. Vera quippe est illa Salomonis sententia: Odium suscitat contentio;10 universos vero qui non contendunt, protegit amicitia.

Footnotes

  1. Act. IV, 32. ↩

  2. Joann. v, 30. ↩

  3. Matth. XXVI, 39. ↩

  4. Joann. XIII, 35. ↩

  5. Matth. v, 23. ↩

  6. Ephes. iv, 26. ↩

  7. Matth. v, 22. ↩

  8. 1 Tim. II, 4. ↩

  9. Galat. v, 20. ↩

  10. Prov. x, 12, juxta LXX. ↩

Chapter 316 of 499