Skip to the text

Capitulum 11

Quod impossibile sit confidentem proprio judicio, non decipi illusione diaboli.

PROBATUM est enim, sæpius evenisse quod ait Apostolus: Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis; ut scilicet fraudulenter infundat tetram erroris caliginem pro lumine veræ scientiæ. Quæ nisi mansueto et humili corde suscepta, reservetur examini maturissimi Fratris aut probatissimi senioris, et eorum judicio diligenter discussa, acceptetur aut abjiciatur a nobis, gravissimo feriemur interitu, utpote venerantes in cordibus nostris angelum tenebrarum pro angelo lucis. Quam perniciem non potest evadere qui proprio confidit judicio; nisi amator et exsecutor effectus veræ humilitatis, impleverit cum omni cordis contritione quod Apostolus deprecatur ac monet magnopere: Si qua, inquiens, consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores vobismetipsis alterutrum arbitrantes;1 et illud, Honore alterutrum prævenientes:2 ut unusquisque plus sanctitatis atque scientiæ adscribens suo consorti, credat summam veræ discretionis magis stare in alterius judicio quam in suo.

Footnotes

  1. Philipp. ii, 1-3. ↩

  2. Rom. xii, 10. ↩

Chapter 320 of 499