Capitulum 22
Interrogatio.
GERMANUS : Qualiter reprehendendus est qui satisfaciens evangelico consilio, talionem non solum non intulit, imo paratus est etiam ut duplicetur sibi injuria?
Quod Christus inspector sit voluntatis, et non facti dumtaxat.
JOSEPH : Quemadmodum diximus paulo ante, non solum intuenda est res ipsa quæ fit, sed etiam qualitas mentis atque propositum facientis. Idcirco si integro cordis examine perpendatis quo animo fiat, et ex quo affectu procedat id quod ab unoquoque efficitur, videbitis virtutem
1 Cor. xiii, 5. non quærit quæ sua sunt, sed quæ aliorum. Non enim sic quærit divitias proprias, ut ex detrimento proximi faciat sibi lucrum, nec aliquid optat acquirere cum alterius nuditate.
Chapter 330 of 499