Capitulum 28
Quod amicitiæ cum juramento initæ firmæ esse non valeant.
MULTIS quoque experimentis sæpissime est probatum, eos non potuisse servare indiruptam concordiam qui inierunt amicitiæ fœdus cum juramento, quia conati sunt eam tenere non desiderio perfectionis neque intuitu apostolicæ caritatis, sed ex amore terreno, aut necessitate et vinculo initi pacti; vel quoniam callidissimus hostis præcipitat eos celerius ad dirumpendum vincula amicitiarum, ut faciat eos initi pacti prævaricatores. Verissima ergo est prudentissimorum virorum sententia, veram concordiam ac individuam societatem stare non posse, nisi inter mores emendatos et viros ejusdem propositi ac virtutis.
Hæc de amicitia B. Joseph spirituali narratione disseruit, nosque ardentius incitavit ad custodiendam perpetuam veræ sodalitatis dilectionem.
Chapter 335 of 499