Capitulum 3
Unde nascatur indissolubilis amicitia.
HINC inter omnia ista unum est indissolubile genus dilectionis, quod nec gratia commendationis, nec magnitudo muneris sive officii, nec contractus, neque necessitas, sed sola similitudo virtutum parit ac unit. Hæc est caritas quæ nullis unquam casibus scinditur, quam intervalla locorum aut temporum dissociare aut removere non prævalent, imo nec mors ipsa divellit. Hæc est vera et indirupta dilectio, quæ crescit ac proficit gemina amicorum virtute ac perfectione; cujus fœdus semel initum non dirumpet desideriorum varietas, nec contentiosa contrarietas voluntatum. Ceterum multos novimus in professione hac constitutos, qui quum essent conjuncti flagrantissima sodalitate ex Christi caritate, non tamen potuerunt eam servare indirupte usque in finem: quoniam licet inniterentur bono principio societatis, non tamen uno studio parique diligentia tenerunt arreptum propositum; fuitque inter eos quædam temporalis affectio, quia non servabatur pari profectu amborum, sed patientia unius dumtaxat. Nam quamvis teneatur magnanimiter ac indefesse ab uno, nihilo minus dirumpitur pusillanimitate ac defectuositate alterius. Infirmitates namque eorum qui ad perfectionem tepide tendunt, quantumcumque magna tolerantia sustineantur a fortibus, non tamen sustinentur ab ipsis infirmis, quoniam habent causas commotionum insitas sibi, quæ eos quiescere non permittunt: quemadmodum corporaliter infirmantes solent infirmitates suas imputare negligentiis ministrorum sive coquorum, et quantumcumque sollicite eis deserviatur, nihilo minus solent causas suæ indispositionis adscribere sanis, quas non sentiunt sibi inesse propriæ valetudinis vitio.
Idcirco, ut diximus, hæc est fida et indissolubilis amicitiæ unio, quæ parilitate virtutum fœderatur, contrahitur et foveatur: Dominus enim inhabitare facit unius moris in domo.1 Idcirco dilectio potest indirupta manere tantum in his in quibus consistit unum propositum, una voluntas, unum velle ac nolle. Quam caritatem si cupitis inviolabiliter conservare, festinare debetis ut vitiis primo expulsis, mortificetis proprias voluntates, quatenus unito studio ac proposito quasi naturaliter impleatis illud propheticum: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.2 Quod non localiter, sed spiritualiter oportet intelligi. Nihil etenim prodest si moribus ac proposito discordantes habitatione jungantur, sicut nec obest fundatis pari virtute, per locorum intervalla distare. Siquidem coram Deo conjungit fratres conformitas morum, non cohabitatio sola locorum; nec unquam potest pacis integritas custodiri, ubi voluntatum diversitas invenitur.
Footnotes
Chapter 314 of 499