Skip to the text

Capitulum 17

De iis qui putant patientiam impendendam sæcularibus magis quam Fratribus.1

HOC quoque quibus lacrimis est deflendum, quod quidam quum fuerint inflammati ex verbis contumeliosis alterius, et aliquis eos instanter roget ut injurianti ignoscant, dicatque neminem debere concipere aut retinere tristitiam contra fratrem, quum scriptum sit, Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio;23 et, Sol non occidat super iracundiam vestram; protinus clamant: Si paganus aut sæcularis hoc fecisset aut protulisset, merito sustineretur; quis autem sustineat Fratrem ita culpabilem, aut proferentem ex ore suo tam grave convitium? Quasi patientia sit exhibenda infidelibus ac sacrilegis tantum, et non generaliter cunctis, aut quasi iracundia contra gentilem sit noxia, et utilis contra Fratrem; quum utique obstinata perturbatæ mentis commotio non dissimile inferat detrimentum commoto, contra quemcumque fuerit excitata. Insuper quantæ obstinationis, imo vecordiæ est, ut præ stupore suæ mentis brutalis non discernant proprietatem verborum Christi, quia non ait, Omnis qui irascitur alienigenæ, reus erit judicio: quod secundum illorum opinionem posset forsan excipere consortes fidei et conversationis nostræ; sed evangelicus sermo signanter expressit: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio.4 Quamvis itaque secundum regulam veritatis debeamus omnem hominem intelligere fratrem nostrum, tamen hoc loco fideles et nostræ conversationis participes potius designantur fratris vocabulo quam pagani.

Footnotes

  1. Jacob. IV, 11. ↩

  2. Ephes. IV, 26. ↩

  3. Matth. v, 22. ↩

  4. Matth. v, 22. ↩

Chapter 326 of 499