Skip to the text

Capitulum 12

Cur inferiores non debeant in collatione contemni.

SÆPE contingit illusione diaboli, aut eventu erroris humani (quum nullus in hac carne exsistat qui falli non possit tanquam homo), ut etiam ille qui acrioris ingenii est et majoris scientiæ, falsum aliquid mente concipiat; et ille qui est tardioris ingenii minorisque meriti, aliquid verius ac rectius sentiat. Ideo nullus, quamvis scientia præditus, persuadeat sibi tumore inani quod alterius collatione non egeat. Nam etsi diabolica illusio non fallat ejus judicium, non tamen evadet graviores laqueos elationis. Quis enim poterit sibi hoc usurpare sine grandi periculo, quum Vas electionis, in quo Christus loquebatur, asseruit se ob hoc solum ascendisse Jerusalem, ut secreta examinatione conferret cum coapostolis suis evangelium, quod Domino revelante et cooperante, prædicabat in gentibus?1 Per quod ostenditur, quod per ista præcepta non solum serventur unanimitas atque concordia, verum etiam non formidentur insidiæ diaboli adversantis et laquei illusionum ipsius.

Footnotes

  1. II Cor. xiii, 3. ↩

Chapter 321 of 499