Capitulum 13
Quod caritas sit non solum res Dei, sed etiam Deus.
DENIQUE in tantum caritas extollitur, ut B. Joannes apostolus pronuntiet eam esse non solum rem Dei, sed etiam Deum, dicendo:1 Deus caritas est, et qui, etc. Nam usque in tantum videmus caritatem esse divinam, ut manifestissime sentiamus vigere in nobis illud Apostoli: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, etc.2 Quod tantum est dicere: Deus diffusus est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; qui etiam interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quum ignoremus quid orare debeamus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum orat pro sanctis.3
Footnotes
Chapter 322 of 499