Capitulum 27
Quod victoria contra avaritiam obtineri non possit, nisi per nuditatem.
HIC est igitur de avaritia perfectus triumphus, ut non sinamus residere in corde nostro igniculum cujuscumque parvissimæ rei : certi quod non habebimus facultatem restringendi illum, si quantulamcumque foverimus in nobis materiam hujus scintillæ. Quam virtutem vincendi cupiditatem non valebimus aliter illibatam tenere, nisi in monasterio consistentes, et juxta Apostolum, victum atque vestitum habentes, his contenti fuerimus.1
Damnationem ergo Ananiæ ac Saphiræ memoriter retinentes, perhorrescamus aliquid reservare ex his quæ renuntiantes, vovimus penitus abdicare.2 Pertimescamus quoque exemplum plagamque Giezi, qui propter avaritiæ culpam, æternæ lepræ supplicio est percussus.34 Demeritum etiam atque interitum Judæ timentes, tota vitemus virtute resumere quidquam pecuniæ quam semel a nobis abjecimus. Insuper, super hæc omnia consideremus conditionem incertam fragilis nostræ naturæ; caveamus ne dies Domini sicut fur in nocte veniens, deprehendat conscientiam nostram vel uno obolo maculatam, quo omnes fructus nostræ renuntiationis dirimantur, et dicatur ad nos voce dominica quod in Evangelio dictum est diviti :5 Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quæ autem præparasti, cujus erunt?6 Hinc nihil de crastino cogitantes, nunquam patiamur nos evelli a disciplina cœnobii. In quo sine dubio nequaquam permanere poterimus, neque sub regula institutionis monasticæ perseverare, nisi prius virtus patientiæ fuerit in nobis forti soliditate firmata : quæ patientia non aliunde quam de fonte humilitatis procedit. Illa namque, puta humilitas, non novit aliis commotiones aut perturbationes inferre; hæc vero, utpote patientia, novit sibi illatas magnanimiter tolerare.
Footnotes
Chapter 175 of 279