Le VIII de décembre : En la fête de la conception de la (1)
En la fête de la conception de la
B. vierge marie
Double de 2. classe avec octave
Tout comme au Bréviaire Romain.
Pour le second jour de l'octave
Au I. Nocturne les Leçons se disent de l'Écriture courante.
Sermo Sancti Hieronymi Presbyteri
QUALIS et quanta esset beata et gloriosa Virgo Maria, ab Angelo divinitus declaratur, cum dicitur: Ave gratia, plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Talibus namque decebat Virginem oppignorari muneribus,ut esset gratia plena, quae dedit coelis gloriam, terris Dominum, pacemque refudit, fidem gentibus, finem vitiis, vita ordinem, moribus disciplinam. Et bene plena, quia caeteris per partes praestatur; Maria vero simul se tota infundit plenitudo gratia. Vere plena, quia, etsi in sanctis Patribus et Prophetis gratia fuisse creditur, non tamen ___________________
- Cette Octave se trouve dans les deux premières éditions, parce qu'à cette époque, elle n'existait pas nu Bréviaire romain. Après l'établissement de l Octave par le Pape Clément IX, le Bienheureux élimina du Propre de la Congrégation celle qu'il y avait placée. On ne la trouve plus dans l'édition de 1672.
eatenus plena: in Mariam vero totius gratiae, quae in Christo est, plenitudo venit, quamquam aliter. Et ideo inquit: Benedicta tU in mulieribus: id est, plus benedicta, quam omnes mulieres. Ac per hoc quidquid maledictionis infusum est per Evam, totum abstulit benedictio Mariae. R. Conceptio.
Lecon v
DE ipsa Salomon in Canticis, quasi in laudem ejus: Veni, inquit, Columba mea, Immaculata mea, jam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. Ac deinde inquit: Veni de Libano, veni, coronaberis. Non immerito igitur venire de Libano jubetur, quia Libanus candidatio interpretatur. Erat enim candidata multis meritorum virtutibus, et dealbata nive candidior, Spiritus sancti muneribus, simplicitatem columba in omnibus repraesentans: quoniam quidquid in ea gestum est, totum puritas, et simplicitas, totum veritas, et gratia fuit, totum misericordia, et justitia, quae de coelo prospexit: et ideo Immaculata, quia in nullo corrupta. R. Cum jucunditate.
CIRCUMDEDIT enim virum in utero, sicut Jeremias sanctus testatur, et non aliunde accepit. Faciet, inquit, Dominus novum super terram, et mulier circumdabit virum. Vere novum, et omnium novitatum supereminens novitas virtutum: quando Deus (quem ferre non potest mundus, neque videre aliquis, ut vivere possit) sic in gressus est hospitium ventris, ut corporis claustrum nesciret: sicque gestatus, ut totus Deus in eo esset: et sic exivit inde, ut esset (sicut Ezechiel fatetur) porta omnino clausa. Unde canitur in eisdem Canticis de ea: Hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus. Vere hortus deliciarum, in quo consita sunt universa florum genera, et odoramenta virtutum: sicque conclusus, ut nesciat violari, neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus. Fons itaque signatus sigillo totius Trinitatis. R. Conceptio tua.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaum
Leçon vij., Cap. 1
LIBER generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Et reliqua.
Homilia sancti Joannis Chrysostomi
Homil. 3. in Matth
HIC nobis inquirendum, cujus rei gratia Joseph in generationum catalogo ponatur. Noluit Evangelista, recenti adhuc tempore novi illius admirandique partus, Judaeis esse manifestum, quod Christus natus fuisset ex Virgine. Si enim ipse Dominus multa in primis obumbravit atque operuit filium se hominis vocans; nec illam, quam cum Patre possidet aequalitatem, ubique nobis ad liquidum revelavit: quid miraris, si hoc quoque interim texit, magnum quiddam atque mirabile dispensando? Et quidnam hoc est mirabile, inquies? Et scilicet et salvaretur Virgo, et maligna suspicio pelleretur. Si enim ab initio Judaei ista audissent, vel exagitassent de illis regionibus Virginem, vel non credentes vera esse quae tam contra consuetudinem dicerentur, adulterii illam crimine condemnassent. Qui enim, etiam illis operibus, quorum saepe in veteri Testamento exempla praecesserant, manifesta impudentia repugnabant; nunc daemonia ejicientem, daemonium habere dicentes; nunc in sabbato signa facientem, quasi Dei adversarium judicantes, cum certe liquido constaret sabbatum sine crimine frequenter solutum: quid illi, hoc audito, dicere, quid facere aliquando dubitassent? Cum utique omnis retro temporis series, quo nihil tale contigerat, in hac illis calumnia ferret auxilium. R. Beatam me dicent.
Lecon viij
Si enim etiampost tot signa, adhuc illum Joseph filium nuncupabant, quomodo ante signa, natum ex Virgine credidissent? Propterea igitur Joseph in generationibus ponitur, Virginemque despondet. Nam si iste quoque vir certe admirandus et justus, multis rebus indiguit, ut, quod factum erat, verum esse suspiceret, admonitus ab Angelo, admonitus revelationibus somniorum, et testimonio prophetico confirmatus; quando illi pravi animo, et corrupti, tamque hostiliter Christo repugnantes, hanc opinionem probassent? Quinimo rem novam, atque inter admirabilia cuncta peregrinam, et quae nunquam prioribus accidisse saeculis diceretur, omni contentionum tumultu confundere ac perturbare curassent. Nam ille quidem, qui eum Dei Filium semel credidisset, nihil de hoc posset ambigere: qui vero seductorem illum, Deoque putaret esse contrarium, quomodo non ex hoc scandalizaretur magis atque ad suspicionem illam turpissimam duceretur? R.Felix namque.
PROPTEREA et Apostoli inter initia Evangelii praedicandi, non continuo istud annuntiant, sed fidem Resurrectionis praecipue inculcant, cujus jam in prioribus praecesserant exempla temporibus, etsi non per omnia fuisse doceantur aequalia. Quoniam vero natus sit ex Virgine, parumper occultant; sed nec ipsa quidem hoc Mater temere est ausa proferre. Itaque considera, quid etiam ad ipsum loquatur: Ecce inquit, ego et pater tuus quaerebamus te. Caeterum, si haec passim fuisset opinio vulgata, nequaquam ilium David filium credidissent; quod sinon putaretur, mala etiam hinc plurima nascerentur. Idcirco istud ne Angeli quidem, nisi ipsi Joseph tantummodo loquuntur et Maria. Evangelizantes vero pastoribus, cum Dominum esse natum palam nuntient, quo lamen sit natus modo, prorsus occultant.
Te Deum.
Pour le troisième jour de l'octave
Ex libro sancti Augustini Episcopi
De natura et gratia contra Pelagianos,
CUM de peccatis agitur, de sancta Maria , propter honorem Domini, nullam prorsus habere volo quaestionem. Inde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quod concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum. Haec ergo Virgine excepta, si omnes illos Sanctos et Sanctas, qui in Scripturis sanctis, non modo non peccasse, verum etiam juste vixisse referuntur, cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? Quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si interrogari potuissent, una voce clamassent illud, quod ait Joannes Apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
Conceptio gloriosa.
Ex libro S. Ildefonsi Episcopi Toletani
Contra eos qui disputant de Virginitate, et parturitione Beatae Maria.
ToTuM quidquid in Maria fuit, possedit Spiritus sanctus, quoniam virtus Altissimi eam obumbravit. Quod si virtus Altissimi ab omni astu peccati eam obumbravit in conceptu, et in partu, sicut ab omni astu libidinis libera fuit, ita et ab omni pressura maledictionis, non ex sese, sed ex virtute Altissimi, immunis et aliena fuit. Quapropter cogitent isti disputatores, naturarum leges; cogitent et divinarum rerum virtutem: quia non ex natura rerum divina leges pendent; sed ex divinis legibus, natura rerum et leges manere probantur. R. Cum jucunditate.
Ex libro sancti Anselmi Episcopi
De Conceptu Virginali
DECEBAT ut Christi conceptio de Matre purissima fieret. Nempe decens erat ut ea puritate, qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de Corde suo aequalem sibi genitum, tanquam seipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris, et Virginis Filius: et quam ipse Filius substantialiter facere sibi Matrem eligebat; et de qua Spiritus sanctus volebat, et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo procedebat. R. Conceptio tua.
Leçon vij. Cap. 1
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaum
LIBER generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Et reliqua.
Homilia sancti Joannis Chrysostomi
Homil. 3. in Matth
JUDAS autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Quid agis, o homo? Quid nobis talis recordationem impingis historiae? Et quid tandem hoc, inquit, impedit? Si enim nudi tantum hominis describeretur genus, merito de talibus taceremus. Quia vero de Incarnati Dei mysterio scribimus, non modo non tacere ista, verum ostentare debemus. Sic enim magis virtus ejus ac pietas refulgebit. Venit enim, non ut nostra fugeret opprobria, sed ut ea potius extingueret. Sicut enim admirabilis judicatur, non quia mortuus tantum, verum etiam quia crucifixus, ac sepultus est: sic etiam in generatione illius dici potest, quod non solum admiratione sit dignus, quia suscepit carnem, et homo factus est; sed quia etiam natus tales progenitores habere dignatus est, nihil de nostris vilitalibus erubescens: idque ab ipsis Evangelista initiis praedicavit, quia scilicet nihil pudeat omnino ex peccatoribus carnis assumpta;; per ista proculdubio docens, ut nos quoque nunquam erubescamus de vitiis parentum, sed unum quaeramus illud, atque omnibus studiis assequamur, nobilitari propriarum honore virtutum. R. Beatam.
Non est enim omnino, non est, nec de virtute, nec de vitio parentum, aut laude aliquis dignus, aut culpa: nemo inde vere, aut obscurus, aut clarus est: imo ut consideratius aliquid dicamus, ac pressius, nescio quomodo magis ille resplendet, qui ex parentibus a virtute prorsus alienis, ipse tamen fuerit de virtute mirabilis. Nullus igitur in superbiam de gloria parentum elevetur, sed considerans progenitores Domini, omnem reprimat mentis tumorem, et de solis virtutibus glorietur, imo nec de ipsis quidem. Sic enim etiam Pharisaus Publicano deterior effectus est. Si autem vis sublime ostendere virtutis, noli sapere sublime, et tunc illud quod egeris, esse monstrabis excelsius. Noli te putare quicquam fecisse, cum feceris, et plenissime cuncta fecisti. Si enim, etiam cum peccatores simus, hoc nos arbitrando quod sumus, justificamur, sicut etiam Publicanus; quanto magis, si cum justi fuerimus, esse nos peccatores tantum putemus. R. Felix.
Si quidem ex peccatoribus quoque justos humilitas facit, cum tamen non sit illud humilitas, sed vera confessio; si igitur tantum valet in peccatore confessio, considera quantum humilitas possit in justo. Noli itaque ipse tuorum corrumpere fructus laborum, noli sudores tuos in vacuum effundere, noli cursum in inane dirigere, ne post mille circuitus, mercedem laboris amittas? Novit enim Dominus tuus, et quidem longe te melius, tuarum merita virtutum; etiam,si calicem aqua frigida dederis, nec hoc quidem irremuneratum relinquit Nummum quoque si dones unum, vel etiam, si cum nihil omnino donare poteris, ingemiscas, omnia cum ingenti benignitate suscipiet, ac mercedem pro his largam parabit. Cujus autem rei gratia, tua dijudicas, nobisque ea studes frequenter ingerere? An ignoras quod si teipsum laudaveris, nequaquam lauderis a Deo? Ita e regione, si te ipse quasi miserum lugeas, nunquam te ille praedicare cessabit. Non vult enim laborum tuorum fructus perire; quinimo, omnia in tuum commodum facit, tibique rem augere festinat, ut etiam pro exiguis te coronet; undique occasiones requirens, per quas te de gehenna possit liberare supplicio.
Te Deum.
Pour le cinquiême jour de l'octave
Ex dictis diversorum Sanctorum
Ex Presbyteris Achaiae, ut refert Aloysius Lippomanus:
DE beatissima Virgine Maria sic locutus est Divus Andreas Apostolus: Quomodo de immaculata terra factus fuerat homo primus, necessarium fuit ut de immaculata Virgine natus Christus, vitam aeternam, quam omnes perdiderant, repararet. Item divus Augustinus: Sicut, inquit, primus Adam de limi materia figuratus est, ita secundus Adam quasi de intacta ac rudi terra, de Virginis carne formatus est. Similiter sanctus Hieronymus: Haec est, ait, hortus conclusus, fons signatus, puteus aquarum viventium, ad quam nulli potuerunt doli irrumpere, nec praevaluit fraus inimici; sed permansit sancta mente et corpore, multis donorum privilegiis sublimata. Idem in Psalmos: Pulchre, inquit, Propheta appellat Virginem nubem diei. Nubes enim illa non fuit in tenebris, sed semper in luce. Denique sanctus Anselmus, sic exclamat: O benedicta super mulieres, quae Angelos vincis puritate, et Sanctos superas pietate. R. Conceptio gloriosae.
Ex Divo Joanne Damasceno
De Nativ. B. Mariae, orat. 1
Lecon v
O PAR beatum, Joachim et Anna, vobis omnis creatura obstricta est. Per vos enim donum omnium donorum praestantissimum Creatori obtulit, nempe castam Matrem, quae sola Creatore digna erat. O batum Joachim, qui sanctissimae Dei Genitricis pater effici meruit! O praeclaram Annae vulvam, in qua tacitis incrementis ex ea auctus atque formatus fuit foetus sanctissimus! O beatum ventrem, qui vivum Coelum, coelis ipsis latius peperit! O beatam Arcam, quae vivifici frumenti segetem tulit! quemadmodum Christus ipse pronuntiavit: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. O beata ubera quae ejus, qui mundum nutrit, nutricem lactarunt! O miraculorum miracula, et rerum admirandarum res maxime admirandae! R. Cum jucunditate.
HODIE de radice Jesse Virgo orta est, ex qua mundo flos divininis existens ascendet. Hodie ex terrena natura Coelum in terra ille condidit, qui olim firmamentum ex aquis fixerat, atque in altum extulerat. Ac sane hoc illo longe divinius est. Nam qui in illo solem effecerat, ex hoc justitiae Sol ortus est. Hodierno die ad Orientem porta extructa est, per quem Christus ingredietur, et egredietur: et erit clausa porta, in qua Christus existit, qui ovium ostium est, cui Oriens nomen est, per quem ad Patrem, luminis Principem, accessum, consecuti sumus. Hodierno die perflarunt aurae, latitiae totius orbis praenuntiae. Laetentur coeli desuper, et exultet terra. Laetare Anna sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis. Exulta Joachim, quoniam ex filia tua Filius natus est nobis, et vocatur nomen ejus magni Consilii, hoc est salutis totius mundi, Angelus. R. Conceptio tua
Leçon vij. Cap. 1
Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Et reliqua.
Homilia beati Petri Damiani Episcopi
Homil. 46, in Nativit. B. Virg
AUDISTIS, Fratres charissimi, Dominica Incarnationis ineffabile sacramentum. Audistis in genealogia beatissimae Genitricis Dei, reparationis humanae mysterium. Audistis, quia Creator Angelorum dignatus est propagari de stirpe mortalium. Audistis quia proavos habere est dignatus in terris, qui fons et origo omnium rerum, cuncta gubernat in coelis. Ait enim beatus Evangelista: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Illud vero quosdam movere non irrationabiliter potest, cur sanctus Evangelista reprehensibiles solummodo mulieres in Christi genealogia interponere studuit: sanctas vero, et absque ulla contradictione laudabiles silentio praeterivit? Sed hoc idcirco factum est, ut dum Redemptor noster de peccatoribus natus esse describitur, pro peccatoribus de coelo ad terram descendisse credatur. Descendit quippe, ut peccata nostra ipse portaret: ascendit vero ut Divinitatis suae nos participes faceret. R. Beatam.
Hinc, Fratres, hinc rogo perpendite, quibus laudibus digna sit beata et gloriosa Virgo Maria, quae illum nobis de castissimis suis visceribus genuit, qui nos de tam profundo gutture avidissimi draconis eripuit. Ad ejus namque digne efferenda praeconia, non rhetoricorum diserta facundia, non dialecticorum subtilia argumenta, non acutissima philosophorum apta reperiuntur ingenia. Et quid mirum, si haec ineffabilis Virgo in suis laudibus modum humanae vocis exsuperat, cum et ipsam generis humani naturam, excellentium meritorum dignitate, transcendat? Non denique excellentissimus ille Patriarcharum chorus, non providus Prophetarum numerus, non judex Apostolorum senatus,;non Martyrum victor exercitus, non aliquis antiquorum, non quisquam sequentium Patrum, huic beatissimae Virgini poterti comparari R. Felix.
QUID enim sanctitatis, quid justitiae, quid religionis, quid perfectionis, singulari huic Virgini deesse potuit, quae totius divinae gratiae charismate plena fuit? Sic namque ab Angelo, dum salutaretur, audivit: Ave gratia plena, Dominus tecum. Quod, rogo, vitium in ejus mente, vel corpore vindicare sibi potuit locum, quae ad instar coeli, plenitudinis totius Divinitatis meruit esse sacrarium? In Christo enim, sicut per Paulum dicitur, habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Nec mirum, si cunctorum merita transcendat mortalium, quae et ipsam superexcedit celsitudinem Angelorum. Per hanc enim beatissimam Virginem, non solum amissa olim vita hominibus redditur, sed etiam beatitudo Angelicae sublimitatis augetur. Quia dum homo ad superna reducitur, illorum numerus, qui diminutus fuerat reparatur.
Te Deum.
Pour le septtième jour de l'octave
Au l. Nocturne, les Leçons se disent de l'Écriture courante, si ce n'est que ce jour arrive le mercredi des Quatre-Temps. Car alors on dit les trois Leçons du
I. Nocturne du jour de la solennité du très saint Cœur de la B. Vierge. Quam pulchra es
Et la ix. Leçon se dit de l'Homélie de la Férie, et on en fait mémoire à Laudes.
Ex divo Joanne Damasceno
De Nativit. B. Mariae, Orat. I
O beatum par, Joachim et Anna, qui caste et sancte vivendo, virginitatis thesaurum produxistis, Virginem, inquam, ante partum, solam Virginem ac semper Virginem, solam et mente et animo virginitatem perpetuo colentem. O quot miraculorum, et cujusmodi foederum, haec Filiola, hic sterilitatis foetus, officina extitit, Divinitatis nimirum et Humanitatis, passionis et impassibilitatis, vitae ac mortis. O castissimum ratione praeditarum turturum par, Joachim et Anna! Vos, ut natura legi consentaneum erat, pudicitia conservata, ea quae naturam superant, divinitus consecuti estis. Virginem enim Dei Matrem mundo peperistis. Vos pie ac sancte in humana natura versati, Angelis superiorem ac nunc Angelis dominantem filiam, in lucem extulistis. R. Conceptio gloriosae.
O PULCHERRIMA et suavissima Filiola! O Lilium inter spinas, ex nobilissima et maxime regia radice ortum! Per te regnum Sacerdotii opibus auctum est. Per te legis translatio contigit; atque spiritus qui sub littera delitescebat, patefactus est, translata nimirum a Levitica tribu ad Davidicam sacerdotali dignitate. O Rosa, qua, ex spinis, hoc est Judaeis, orta es, ac divina frgrantia cuncta perfudisti! O filia Adami, ac Dei Mater! Beati lumbi et venter ex quibus prodiisti. Beatae ulnae quae te gestaverunt, et labia quibus puris tuis osculis frui concessum est. Hodie mundi salus inchoavit. Jubilate Deo omnis terra: cantate, et exultate, et psallite. Tollite vocem vestram: tollite et ne timeatis. R. Cum jucunditate.
HODIERNO die, is qui omnia efficit, Deus Verbum, quod Pater e pectore eructavit, librum novum condidit, Dei lingua, tanquam calamo quodam, a Spiritu, in ipso conscribendum. O sanctissima Joachimi et Annae Filia, quae principatus ac potestates fefellisti, atque ignea maligni tela extinxisti, quae in Spiritus thalamo versata es, atque immaculata conservata in Dei Sponsam! O sanctissima Filia, in maternis visceribus abscondita, rebellibusque Angelis formidabilis! O sanctissima Filia, quae materno ventre portaris, et ab Angelis undique cingeris! O Deo chara Filia, parentum decus, quam, ut vere abs te dictum est, generationes omnes praedicant! O Deo digna Filia, humana natura venustas, primigenae matris Evae correclio! O sanctissima Filia, mulierum ornamentum. R. Conceptio tua.
Leçon vij. Cap. 1
LIBER generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Et reliqua.
Homilia beati Petri Damiani Episcopi
Ex homil. 46. in Nativ. B. V
O mirabiliter foecunda Virginitas, quae novo et inaudito miraculo, et Mater dici possit, et Virgo! Qui toto mundo non capitur, puella innupta membris infunditur. Sentiebat quidem pondera ventris, quae pudorem non amiserat castitatis. Mirabatur partus insignia, quae nulla noverat viri contagia. Immensum concepit, Aeternum genuit, Genitum ante saecula parturivit; qui sibi et munus foecunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis non abstulit natus; qui antequam nasceretur, talem creavit eam, ut ipse digne nasci potuisset ex ea, de qua Propheta David multo ante praedixerat: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est ex ea, et ipse fundavit eam Altissimus. R. Beatam.
Creatus est ex ea, quam creavit: portatus est manibus, quas formavit: suxit ubera, quae replevit: puellae confovebatur in gremio, quem vastissima coeli non recipit latitudo: puerilibus fasciis cingebatur, qui immensitatem orbis terrae pugillo complectitur: Matris parebat arbitrio, qui omnium rerum jura suo gubernabat imperio: vagiebat in cunabalis, qui Angelorum gaudium erat in coelis: vilibus tegebatur crepundiis; qui electos suos stola induit immortalitatis: imperabat illi puella, cui cuncta obtemperant, et obediunt elementa. Sic namque in Evangelio scriptum est: Quia venit cum parentibus Nazareth, et erat subditus illis. R. Felix.
MERITO itaque beata Maria dicitur Parens Parentis, Oriens Orientis, Fons Fontis vivi, Origo Principii: quia ille ex ea prodiit per materiam carnis, qui Caput est, et Initium omnium rerum per essentiam Deitatis. Haec est denique Porta illa, de qua Ezechiel testatur, dicens: Converti me, inquit, ad viam porta Sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem, et haec erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec, quam vides, clausa erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam, et semper erit clausa. Vere semper clausa, quia semper incorrupta. Incorrupta ante partum, incorrupta post partum: concipiens virum, nesciens virum: sicut per Jeremiam dicitur: Faciet Dominus novum super terram, et ecce Mulier circumdabit virum. Te Deum.
Chapter 55 of 56