Caput II. Quod rationem humanam excedant, quae ad has novissimas speculationes spectant.
Sicut quaedam esse constat, quae sunt infra rationem, sic sunt quaedam absque dubio quae constat esse supra rationem. Et inter haec sunt alia quaedam media, quae utique rationi sunt pervia, infra rationem sunt, quae sensu corporeo percipimus. Secundum solam rationem sunt quae ratione investigamus. Supra rationem sunt quae per revelationem discimus, vel sola auctoritate probamus. Candida et nigra, calida et frigida, dulcia et amara sensu corporeo discimus, non ratiocinando probamus. Vera et falsa, justa et injusta, utilia et inutilia discernimus ratiocinando, non aliquo sensu corporeo. Deum autem in una substantia personaliter trinum, et in tribus personis substantialiter unum, nec ullus sensus corporeus docet, nec aliqua humana ratio plene persuadet. Sed hoc utique alii per revelationem discunt, alii autem sola auctoritate convincunt et credunt. Infra rationem itaque sunt corporea, supra rationem vero divina. Supra rationem utique est, quod nullus corporeus sensus attingere, nec ulla humana ratio potest penetrare. Supra rationem dicimus, quod veraciter esse credimus, cum tamen illud nec experimento probare, nec intellectu comprehendere possimus. Et quidem circa divina ejusmodi sunt multa, quibus humana ratio facile acquiescit, quibus contradicere nolit, sed pro veris recipit, et rata esse consentit, cum tamen ea nec per experimentum probare, nec per intellectum plene comprehendere possit. Merito ergo ejusmodi quaeque supra rationem esse dicenda sunt, quae capacitatis nostrae exiguitatem incomprehensibilitatis suae magnitudine transcendunt. In his tamen, quae nostra exiguitas comprehendere non valet, angelica celsitudo liberos contemplationis volatus exercet. Ut ergo in nobis angelicae similitudinis formam qualicunque modo possimus excudere, oportet in ejusmodi rerum admiratione animum nostrum jugi celeritate suspendere, et ad sublimes et vere angelicos volatus contemplationis nostrae pennas assuescere.
Chapter 65 of 106