Caput VII. Quod frustra homo ad hos theoricos excessus nititur, nisi divinis revelationibus adjuvetur.
Hinc ergo, ut arbitror, facile perpenditur quanta superexcellentiae praerogativa hujus novissimi operis dignitas praedicta caetera supergreditur, quae supremae illius hierarchiae in angelis archangelicam sublimitatem ex quadam industriae suae aemulatione imitatur. Cogita, obsecro, cujus sit excellentiae illius ordinis in se similitudinem per imitationem trahere, qui summae claritati immediate adhaeret, qui facie ad faciem, et sine speculo, et sine aenigmate videt. Quale, quaeso, est quod intelligentia humana quotidie ad illos supercoelestium animorum theoricos excessus nititur, et quandoque etiam pro divinae dignationis beneplacito ad illa summae majestatis magnalia contemplanda sublevatur? Ad haec ergo quis idoneus? Quis ad haec opera dignus artifex invenitur, nisi eum divina gratia praeveniat, et subsequatur? Denique aliud est arcam facere atque aliud est cherubin formare. Quid sit arcam compingere, auroque vestire, corona cingere, operculum superducere, et nosse possumus, et quotidiano experimento probamus, nec peregrina sunt a nostris sensibus. Sed cherubin quis vidit, quisve videre possit? Et quomodo illam formam exprimere valeam quam videre non valeo? Puto quia nec Moyses ad illam exprimendam sufficeret, nisi antea et ipse per revelationem didicisset. Unde est illud quod ei dicitur: Vide ut omnia facias sicut tibi in monte monstratum est (Exod. XXVII). Prius itaque Moyses in montem ducitur, prius ei per revelationem ostenditur, antequam nosse valeat quid de ejusmodi operationem percipere debeat. Necesse est itaque ad cor altum ascendere, et per mentis excessum ex Dominica revelatione addiscere quid sit illud ad quod suspirare, vel studere oporteat, et ad qualem sublimitatis habitum animum suum componere, et assuescere debeat. Nam si semel ad lucifluam illam angelicae sublimationis gloriam admissus fuerit, et ad illud divinorum radiorum spectaculum intrare meruerit, quam intimis desideriis, quam profundis suspiriis, quam inenarrabilibus gemitibus eum qui ejusmodi est putamus insistere, quam assidua recordatione, quam jucunda admiratione, inspectam claritatem credimus eum retractare, menteque revolvere illam desiderando, illam suspirando, illam contemplando, donec tandem aliquando in eamdem imaginem transformetur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III). A Domini, inquit, Spiritu, non a suo. Optimus itaque in hoc negotio artificii modus, uti superius jam diximus, suspiriis, gemitibusque insistere, si vult productile facere cherubinque formare. Quid namque aliud est opus suum feriendo producere quam multa cordis contritione de Domini pietate obtinere ad quod quisque non potest per seipsum sufficere? Nemo tamen haec de quibus modo loquimur et praedicta opera idcirco aequipendat, vel parum a se invicem differre credat quod communem materiam habeant et ex auro utraque fiant. Sane si auro pretiosius aliquod metallum inveniri potuisset ex eo nimirum haec angelica forma fieri debuisset. Dignitatis itaque ejus supereminentia quae minus potuit ex materia, plenius commendatur ex forma. Jubemur itaque cherubin producere, et non modo hominum non demum quorumlibet angelorum, sed superexcellentium spirituum imagines figurare, ut harum novissimarum speculationum dignitas melius elucescat ex ejusmodi figurativa adumbratione.
Chapter 70 of 106