Skip to the text

Caput XXII. Quod in omni contemplationis genere contingit contemplantem mente excedere.

Quamvis autem familiare sit, et quasi proprium videatur duobus novissimis contemplationum generibus per mentis excessum videre, econtra autem quatuor primis quasi domesticum est et pene velut singulare, sine ulla animi alienatione in contemplationem assurgere, possunt tamen omnia atque solent modo utroque contingere. Nam ex illis quae primis contemplationum generibus subjacent, possumus quaedam ex divina revelatione cognoscere, et per mentis excessum contemplationis oculo cernere, et ea item quae ad duo novissima contemplationum genera pertinent, solemus, prout novimus, et valemus secundum communem animi statum in considerationem adducere et per contemplationem videre. Sed quia illa semper quae ad novissima duo pertinent, humanae mentis perspicaciam excedunt, cum ea juxta consuetum omnibus animi statum in considerationem adducit, seu econtra, ut aliquid in his perspicacius et limpidius cernere possit, ipsa mens humana semetipsam excedit, et in abalienationem transit apte quidem eadem ipsa non tam humana effigie quam angelica forma mystice exprimere oportuit. Quod autem haec omnia contemplationum genera possint per extasin cerni, mystico Moysi exemplo tenemus. Quod vero sine ullo mentis excessu possint in contemplationem adduci, ex typico illo Beseleel opere habemus. Ut enim Moyses arcam et utrumque cherubin ex divina revelatione videre potuisset, montem ascendit, nebulam subintravit. Ut autem Beseleel mysticum illud opus operaretur et intueretur, nec montem, nec nebulam quaesisse vel subiisse legitur. Quid est autem montem subire, nisi secundum propheticam sententiam ad cor altum ascendere? Ejusmodi vero montem nubes tunc tegit, quando exteriorum omnium memoria menti excidit. In hoc monte Moyses sex diebus moratur, et in septimo de medio nubis ad Domini colloquium vocatur. Sex diebus, ut notum est, opera nostra peragimus, et in septimo requiescimus. Quasi sex ergo dies transigimus in hoc monte, quando cum multo labore, magnaque animi industria in ejusmodi sublimitatis statu assuescimus diutius permanere. Tunc autem quasi ad septimum diem venitur, quando tanta mentis sublevatio, menti in oblectamentum vertitur, et sine ullo labore subitur. Quasi ad septimum jam diem pertingitur, quando in illo sublimitatis statu, tandem aliquando, ad summam animus tranquillitatem componitur, ut non solum omnem curam et sollicitudinem deponat, imo universas pene humanae passibilitatis metas excedat. Ad colloquium Domini, Domino vocante, admittitur, quando ex divina inspiratione et revelatione, in illam divinorum judiciorum abyssum intromittitur. In medium nebulae Moyses ingreditur, quando humana mens ab illa divini luminis immensitate absorpta, summa sui oblivione sopitur; ita ut mirari valeas, et juste mirari debeas quomodo concordet ibi nubes cum igne, et ignis cum nube: nubes ignorantiae, cum nube illuminatae intelligentiae. Ignorantia et oblivio notorum et expertorum, cum revelatione et intelligentia, prius ignotorum et eousque inexpertorum. Nam uno eodemque tempore humana intelligentia, et ad divina illuminatur, et ad humana obnubilatur. Hanc sublevati animi pacem, obnubilationem et illuminationem Psalmista paucis verbis comprehendit, cum dicit: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV). Veraciter anima pacem tunc invenit, quando supra semetipsam ducta humanae passibilitatis molestias omnino non sentit. In hac pace obdormit, quando ad summam tranquillitatem consopita, quidquid sobria cogitare consueverat, ei in oblivionem venit. Qui enim dormit, quae circa ipsum sunt, imo et semetipsum omnino non novit. Recte ergo per soporem, mentis alienatio exprimitur; per quam ab assuetis absentatur, et quasi per somnum occupata, a rebus humanis, divinarum rerum contemplatione peregrinatur. Et tunc quidem in idipsum obdormit, quando in eo per contemplationem et admirationem requiescit, qui unum idemque est esse omne quod est, cui solus veraciter dicere potest: Ego sum qui sum (Exod. III). Quod igitur Moyses designat per septimum diem, hoc David apertius nominat pacem. Et quod apud illum est ingredi medium nebulae, hoc apud istum est obdormire. Et quod unus requiescit in idipsum, hoc est quod alius vocatus accedit, et moratur apud Dominum. Quasi ad Moysi itaque similitudinem montis verticem ascendens, medium nebulae ingreditur, et arcam jam dictam designatosque cherubin, Domino revelante, videt et contemplatur, quando per mentis sublevationem et alienationem quis in sublimia raptus, ad illa sex quae descripsimus contemplationum genera ex divina inspiratione promovetur. Moysi utique dictum est: Vide ut omnia facias, sicut tibi in monte monstrata sunt (Exod. XXV). Si ei in monte a Domino monstrata sunt omnia, ergo non solum cherubin, sed etiam arca. Hoc est quod superius jam dixi, quia ad quodlibet contemplationum genus pertinentia possunt, Domino revelante, per mentis excessum videri. Sed ex Beseleel opere nihilominus potest perpendi, quia quaelibet horum absque ullo mentis excessu possunt et solent in contemplationem adduci. Quid enim, quaeso, est arcam fabricare, auro vestire, coronaque cingere, propitiatorio tegere, cherubin adjungere, nisi gradatim quidem in dicta contemplationum genera artem comparare, et multo studio atque labore alia post alia addiscere et in usum adducere, et tandem aliquando opus consummare, et ad ultimum in omnibus perfectum esse? Sed ut de arca taceam, quid vel de ipsis cherubin dicam? Nunquid ut eos formaret, vel formatos videret legitur vel montem ascendisse, vel nubem intrasse? Unde et manifeste datur intelligi, quia et illa novissima duo contemplationum genera quibus quasi proprium esse videtur per mentis excessum exerceri, solent tamen quandoque infra humanae comprehensibilitatis metas cohiberi. Omnia contemplationum genera possunt modo utroque fieri, et modo per mentis excessum, modo sine aliquo mentis excessu solent exerceri.

Chapter 85 of 106