Caput IV. Quod sint aliena ab omni imaginatione quae pertinent ad haec contemplationum genera.
Puto autem quia jam nostra expositione non egeat cui hujus operis angelica factura aurea esse debeat. Si aurea et illa proponuntur quae in ratione versantur, et a ratione comprehenduntur, quanto magis illa quae rationem supergrediuntur? Si aurea sunt quae excedunt imaginationem, quanto magis illa quae excedunt rationem? In hac gemina speculatione nihil imaginarium, nihil phantasticum debet occurrere, longe enim omnem corporeae similitudinis proprietatem excedit quidquid spectaculi tibi haec gemina novissimi operis specula proponit. Si enim quartum illud contemplationis genus quaelibet corporea phantasmata soleant semper obnubilare potius quam adjuvare, quanto magis ab his dignioribus, et multo sublimioribus debent longius abesse et penitus non comparere? Cedat itaque imaginatio interim, cedat, penitusque recedat, non est utique in quo hoc opus adjuvare valeat. Quid enim imaginatio possit ubi ratio succumbit? Quid ibi faciat imaginatio ubi nulla est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio? Ubi pars non est minor suo toto, nec totum universalius suo individuo, imo ubi pars toto non minuitur, et totum ex partibus non constituitur, quia simplex est quod universaliter proponitur, et universale quod quasi particulare profertur, ubi totum singula, ubi omnia unum et unum omnia. In his utique et absque dubio succumbit humana ratio, et quid faciat ibi imaginatio? Absque dubio in ejusmodi spectaculo officere potest, adjuvare omnino non potest.
Chapter 67 of 106