Caput XVI. Quum sit pene impossibile cuivis animae seipsam extra semetipsam totam effundere, et supra semetipsam ire.
Sed quamvis jam prompta sit tunc temporis ejusmodi anima advenientem suscipere, nescio si et aeque parata et expedita sit vocanti occurrere. Timeo ne adhuc pro hac parte dilecto suo omnino sit dictura: Exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, et modicum ibi. Puto enim non esse ejusdem facilitatis suscipere venientem et sequi vocantem. Aliud est cum ipso introire, atque aliud est ad ipsum exire. Ibi anima ad seipsam revertitur et cum dilecto suo usque ad intima cordis sui penetralia ingreditur. Hic extra semetipsam ducitur, et ad sublimia contemplanda sublevatur. Quid namque est ejus introire, nisi se totam in seipsam colligere? Quid vero est ejus exire, nisi seipsam extra semetipsam totam effundere? Nihil itaque aliud est animam cum dilecto suo in cubiculum ingredi, et solam cum solo morari, dulcedineque profrui, nisi exteriorum omnium oblivisci, et in ejus dilectione summe et intime delectari. Se solam cum dilecto videt, quando exteriorum omnium oblita ex propria consideratione in dilecti sui dilectionem desiderium suum perurget, et ex his quae in intimis suis considerat animum suum in ejusmodi affectum inflammat, et tam ex bonorum quam ex malorum suorum consideratione in gratiarum actionem assurgit, et hinc pro impensa gratia, hinc pro indulta venia intimae devotionis victimas persolvit. Usque in intimum dilectus perducitur et in optimo collocatur quando ex intimo affectu et super omnia diligitur. Cogita quid sit quod in vita tua ardentius dilexisti, anxius concupisti, quod te jucundius afficiebat caeterisque omnibus profundius delectabat. Considera ergo si eamdem affectionis violentiam, delectationisque abundantiam sentis, quando in summi dilectoris desiderium inardescis, quando in ejus dilectione requiescis. Cui dubium sit quod intimum illum affectionis tuae sinum necdum teneat, si intimae dilectionis aculeus animam tuam in divinis affectibus minus penetrat, tepidius exagitat quam in alienis affectibus aliquando penetrare vel exagitare solebat? Sed si tantam prorsus vel forte validiorem dilectionis, vel delectationis violentiam in intimis tuis circa divina perspexeris, quam alias unquam expertus fueris, vide adhuc si forte aliud aliquid in quo delectari vel consolari possis. Certe quandiu possumus ex aliena qualicunque re consolationem, vel jucunditatem concipere, nondum audeo dicere dilectum nostrum intimum ardentissimi amoris sinum tenere. Satage, festina trahere eum adhuc ad interiora et secretiora cordis tui penetralia, quaecunque es adhuc ejusmodi anima. Quis enim neget intimum illud cordis humani penetrale tales recessus habere, seu etiam obtinere posse, in quibus summi et singularis amoris violentia cum aliquid per affectum infixerit, aliena omnino delectatione avelli non possit? Certe si alienam aliquam consolationem quaeris vel recipis, Deum tuum quamvis fortassis summe, nondum tamen singulariter diligis. Nondum ergo in intimum perducitur, nondum in optimo collocatur. Si ergo non satagis introducere eum ad intima tua, quomodo te credam velle, vel posse sequi eum ad sublimia sua? Certum ergo signum tibi sit, quaecunque es, anima, quod dilectum tuum minus diligis, vel ab illo minus diligeris, si ad theoricos illos excessus nondum vocari, vel vocantem sequi nondum merueris. Quomodo enim perfecte diligis vel diligeris, si in summorum desiderio ad superna non raperis et in anagogicos illos conatus mentis alienatione non transis? Vis nosse quia sublimitas divinarum revelationum sit manifestum divinae dilectionis indicium? Jam non dicam, inquit, vos servos, sed amicos; quia omnia nota feci vobis quae audivi a Patre meo (Joan. XV) Attende et illud quia ex magnitudine divinae dilectionis pendet modus divinae revelationis: Comedite, inquit, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V). Ecce qui amici et chari sunt comedunt, qui vero charissimi bibunt imo non solum potantur, sed etiam inebriantur. Certe qui comedunt dum sumptum cibum masticant, non sine mora, vel qualicunque labore, illud in quo delectantur trajiciunt. Qui vero bibunt, cum summa velocitate vel facilitate illud quod sitiunt traducunt. Nunquid ergo non illi tibi videntur comedere qui cum multo studio et longa meditatione vix possunt ad veritatis delicias pertingere? Bibunt autem quodammodo qui ex divinis revelationibus summa cum facilitate et jucunditate hauriunt quod de intima veritatis suavitate ardenter concupiscunt. Chari ergo comedunt, sed charissimi bibunt, quia secundum mensuram dilectionis dispensatur et modus manifestationis. Ebrietas autem mentis alienationem efficit, et supernae quidem revelationis infusio eos duntaxat qui charissimi sunt in mentis excessum abducit. Talem Propheta ebrietatem designare voluit, cum dixit: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Si igitur concupiscimus hac ebrietate madere, et hoc mentis theoricos excessus frequentare, satagamus Deum nostrum intime et summe diligere, et omni hora in divinae contemplationis gaudium summo desiderio anhelare, et hoc erit nostros cherubin expansas alas habere. Ecce jam quanto labore sudavimus, ecce quam multa in idipsum circumlocutione usi sumus, ut cherubin nostri alas suas sufficienter expanderent, et propitiatorio nostro quale oportet obumbraculum obtenderent.
Chapter 79 of 106