Skip to the text

Caput XX. De mutua collatione trium novissimarum speculationum.

Debent autem duo cherubin non solum se invicem respicere, verum etiam in ipso alterutro respectu vultum in propitiatorium vertere. Vultum suum cherubin designati in propitiatorium vertunt, quando novissima duo contemplationum genera in eo quod de sublimibus et divinis concorditer sentiunt, ab illo quae quarto contemplationis generi subjacent, in assertionis suae testimonium rationis similitudinem trahunt. Quartum siquidem contemplationis genus intelligimus per propitiatorium, sicut in duobus cherubin, intelligimus quintum et sextum. Sicut autem superius dictum est, quartum contemplationis genus versatur in illis maxime quae considerari solent circa spiritum rationalem, sed creatum. Quintum vero et sextum versantur in illis praecipue quae considerari oportet circa Spiritum divinum et increatum. Quia igitur rationalem creaturam ad Creatoris imaginem factam agnovimus, recte ab illa natura similitudinis rationem familiarius quaerimus, modumque investigationis nostrae formamus. Ab illa, inquam, natura in cujus conditione divinae imaginis vestigia vehementius impressa, et evidentius expressa, non dubitamus. Quid itaque aliud est cherubin vultus suos in propitiatorium vertere, quam in divinarum rerum speculatione, et investigatione rationalem creaturam attendere, et ex inspecta similitudine ad Divinitatis intelligentiam, altius proficere? Si miraris quomodo ille omnium opifex Deus tot et tam varias rerum species, prout voluit, in ipso mundi exordio ex nihilo in actum produxit, cogita quam sit humanae animae facile omni hora quaslibet rerum figuras per imaginationem fingere, et quasdam quasi sui generis creaturas quoties voluerit sine praejacenti materia, et velut ex nihilo formare, et incipiet minus esse mirabile, quod prius forte videbatur incredibile. In quo et illud invenies valde notabile, quod rerum veritatem, quae summa veritas est, reservavit sibi, rerum vero imagines qualibet hora formandas suae concessit imagini. Si miraris quomodo unus idemque Deus possit esse omnibus in locis non per partes divisus, sed ubique totus, attende quod una eademque anima sit per omnia corporis membra diffusa, nec tamen et ipsa per partes divisa, sed in singulis tota et individua. Quomodo igitur se habet anima pro modulo suo in corpore suo, hoc est in sui juris mundo, quem et ipsa regendum accepit. Si miraris quomodo Deus omnia, quae in mundo geruntur, absque ulla contradictione solo voluntatis nutu, ad omne suum beneplacitum inclinat, considera quia et anima, quaelibet corporis sui membra pro solo voluntatis arbitrio movet, moderatur et ordinat. Unus itaque utrobique quantum ad similitudinem, agendi modus, quamvis in aequalitatis comparatione diversus. In his omnibus primis cherubin in propitiatorium intendit dum ex rationali creatura ad Creatoris contemplationem similitudinis rationalem trahit. In hac ipsa rationali creatura, si diligenter attendimus, aliquod, ut credimus, summae Trinitatis vestigium invenimus. Est enim ibi aliquid ex mente ipsa, hoc est ejus sapientia, et est ibi aliquid tam de mente ipsa quam de ejus sapientia, scilicet dilectio sua. Omnis enim mens sapientiam suam diligit, et idcirco sapientiae suae amor ex utraque procedit. Est enim sapientia a mente sola, amor vero ex mente pariter et sapientia. Sic Filius (hoc est Patris sapientia) a Patre solo, Spiritus sanctus autem (hoc est utriusque amor) a Patre et Filio. In hunc modum secundus cherubin invenit quomodo in propitiatorium considerationis suae vultum utiliter vertere possit, si in divinarum rerum speculatione similitudinis attestationem quaerit.

Notandum sane quod tria illa quae in rationali anima consideranda occurrunt, personarum Trinitatem non faciunt, quemadmodum tria illa in Deo secundum proprietatum differentiam in tres personas dividunt. Vide ergo quia in his quae pro similitudine adducta sunt in rationali animo ad illam summam Trinitatem major est dissimilitudo quam similitudo. Nec mirum tamen quia secundus cherubin dissimilitudinis latus in propitiatorio nostro vicinius tangit. Latus autem similitudinis quasi e longinquo respicit. Si tibi mirum sit quomodo solus Flius (Patris videlicet sapientia) incarnatus sit, quomodo in carne ad nos venit, et tamen a Patre non recessit, perpende quod et in imaginaria Trinitate sola mentis sapientia voci humanae incorporatur, et per vocem corporalem egreditur, egressa agnoscitur, agnita retinetur, et tamen ab illa de qua nata est mente penitus non separatur. Multa sunt ejusmodi in rationali mente propter quod secundus cherubin debeat in propitiatorium intendere. Ecce jam per expositionem tenemus quomodo duo cherubin juxta Dominicum documentum se invicem respicere habeant, tenemus nihilominus qua ratione, vel utilitate vultus suos in propitiatorium vertere debeant.

Chapter 83 of 106