Caput IX. Quomodo per haec duo contemplationum genera temperatur cuigue amor, et approbatio sui.
Multum est autem per omnem modum, quod haec duo contemplationum genera nos vel contra mala roborant, vel ad virtutem adjuvant. Unde est quod de eisdem additur, cum subjungitur: Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas, et operientes oraculum (Exod. XXV). Quando autem aliquid tegimus, duobus id modis maxime facere solemus. Nam modo in absconsionem, modo ad protectionem, et saepe cum aliquod nobis umbraculum contra solem superponimus, ejus nobis tam calorem quam claritatem temperamus. Si igitur in haec duo contemplationum genera gratiam divinitus accipimus, si secundum acceptam gratiam eis diligenter insistimus, credo quod et ipsa nobis erunt in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. Utinam cum tanto studio et desiderio, in eorum aspectum raperemur, et in eorum admiratione, cum tanta animi abalienatione, supra nosmetipsos duceremur, ut interim mens nostra seipsam nesciret, dum in ejusmodi cherubin aspectum suspensa stuperet, in tantum ut cum Apostolo dicere auderet: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XVIII). Vide quam profunde sub dictorum cherubin alis lateat, qui seipsum interim ignorat. Sed si non potest haec alarum adumbratio mentis respectum in ejusmodi excessus abalienare, debet tamen, quod et semper solet, aureum illum propitiatorii fulgorem obnubilare, et nostris aspectibus temperare. Propitiatorii nostri fulgor absque dubio superducta obumbratione obnubilatur, quando quidquid in nobis lucere videtur, majoris et supereminentioris claritatis comparatione despicitur. Propitiatorii nostri claritatis dignitatem quidem designat spiritalis naturae, superposita autem alarum expansio celsitudinem divinae supereminentiae. Quid ergo mirum, si hujusmodi obumbratione propitiatorii nostri utrumque latus obducitur? Nam quidquid divinum simile, vel divinis dissimile in nobis cernitur, divinorum, uti jam dictum est, comparatione fuscatur. Solet autem, ut diximus, obnubilatio non solum claritatem, verum etiam calorem temperare, et utrumque tolerabiliorem reddere. Et fit saepe (quod omnes novimus) ut in nostra gratia nosmetipsos aestimatione, vel dilectione modum tenere nesciamus. Sed ex divinarum utique rerum assidua contemplatione, profundaque admiratione, in nobis agitur ut utriusque in nobis nimietas vel superfluitas reprimatur. Nullum omnino, nullum, inquam, omnium rationalium spirituum, credo privatum illum propriae excellentiae amorem, vel opinionem ad veram et legitimam aequitatis mensuram posse restringere, nisi qui veraciter seipsum novit in eorum quae diximus comparatione despicere. Recte ergo dicti cherubin utrumque propitiatorii nostri latus tegere dicuntur, quia in nobis nihil omnino reperitur, quod summis et divinis non sit vel peregrinum in qualitate, vel incomparabile ex quantitate.
Et nota quod quemadmodum arca propitiatorio tegitur, sic et ipsum propitiatorium dictarum alarum expansione tegi jubetur. Absque dubio sicut ex contemplatione spiritalis creaturae ejusque eminentiae obducitur amor et approbatio mundi, sic ex contemplatione creatricis essentiae ejusque supereminentiae temperatur apud unumquemque amor et approbatio sui.
Chapter 72 of 106