Skip to the text

Caput XI. Quomodo post multam desiderii sui fatigationem alii soleant, alii non soleant ex visitante gratia super semetipsos levari.

Ecce qui stando praestolatur, nec ostium exiisse, nec Domino occurrisse legitur. De spelunca tamen, sed velata facie, prospexit, vocemque transeuntis in transitu audivit, et qui jam ad requiem suspiraverat quid adhuc eum facere oporteat ex Domini revelatione cognovit. Alius autem ad Domini adventum de tabernaculo prosilivit, et revelata facie advenienti occurrit, introducit, pascit et pro desiderii voto Dominicam promissionem accipit; Sabaoth quaestionibus pulsat, futurorumque praescientiam accipiens, in illud divinorum judiciorum secretarium intrat. Quid autem est de habitaculo suo in Domini transitum attendere, nisi ex his quae circa se divinitus geruntur, divinae dispositionis moderamen cooperationisque ejus gratiam subtiliter intelligere? Dum eum spiritum vehementem commotio, commotionem ignis, ignem sibilus aurae levis sequitur, transeuntis Domini praesentia deprehenditur, quia dum mens magnis mirisque quibusdam perturbationibus subito saepe sentit se totam concuti, et modo nimio tremore dejici, modo nimio dolore excoqui, vel pudore confundi, et iterum praeter spem et aestimationem ad magnam animi tranquillitatem seu etiam securitatem componi, velit nolit, visitantis gratiae operationem perpendit et divinitus haec actitari luce clarius agnoscit. Deum autem praesentem sed quasi transeuntem habemus, dum luminis illius contemplationi diutius inhaerere necdum sufficimus. Admonentis autem Domini, seu etiam instrumenti vocem audire est, quae sit voluntas ejus bona beneplacens atque perfecta ex ejus inspiratione cognoscere. Sed ille quasi de tabernaculo in advenientis Domini occursum egreditur, egressus autem quasi facie ad faciem intuetur, qui per mentis excessum extra semetipsum ductus, summae sapientiae lumen sine aliquo involucro, figurarumve adumbratione, denique non per speculum et in aenigmate, sed in simplici, ut sic dicam, veritate contemplatur. Exterius visum introrsum trahit quando in quod per excessum vidit multa retractatione, vehementique discussione, capabile, seu etiam comprehensibile sibi efficit, et tum rationum attestatione, tum similitudinum adaptatione, ad communem intelligentiam deducit. Tunc vero vitulus mactatur, unde Dominus pascatur, quando mens hominis his promotionis gradibus roborata, aliquid de propriae voluntatis beneplacito abscindit, quod prius libenter fovit atque custodivit, quando id de propriis studiis, vel usibus amputat, unde divinae contemplationi perfectius inhaerere, vel divinae propitiationi altius placere se sperat. Dominum pascimus quando virtutum nostrarum victimis, ampliatoque arctioris vitae proposito, charitatis ejus in nos benevolentiam nutrimus, et accrescimus: Ecce, inquit, pulso ad ostium; si quis aperuerit mihi, intrabo ad ipsum, et coenabo cum illo (Apoc. III). Cum Domino sane apud nosmetipsos comedimus, quando id ejus obsequio libenter impendimus, et in eo ejus beneplacito deservimus, unde illius in nos benevolentiam, unde nostram in ipsum fiduciam augeamus. Ex hac fiduciae accumulatione agitur, ut ad diu cupitam, multumque desideratam gratiam mens praeter spem, et supra aestimationem subito animetur. Egredientem vero Dominum prosequimur, quando praeceptae divinitus intelligentiae diligenter insistentes, per id, quo de cognita divinitatis luce miramur, ad altiora contemplanda supra nosmetipsos levamur, et revelantis gratiae vestigiis inhaerentes pereuntem Dominum comitamur. Post egressum autem cum stante Domino stare, est in illo celsitudinis statu revelatae luci per contemplationem diutius inhaerere. Stanti Domino assistit, qui totum humanae mutabilitatis lubricum, ambiguitatisque incertum, alta mentis sublevatione transcendit, et in illo aeternitatis lumine defixus, inspectae imaginis in se similitudinem trahit: Nos, inquit Apostolus, omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (I Cor. III). In hac mentis sublevatione humana intelligentia, saepe illam divinorum judiciorum abyssum ingreditur, et ad futurorum etiam, uti jam dictum est, praescientiam eruditur.

Chapter 74 of 106