Skip to the text

Caput primum. De quinto et sexto contemplationum generibus.

Restat adhuc de quinto vel sexto contemplationis genere tractare, quae Moyses in his verbis videtur ex mystica descriptione designare: Duos quoque cherubin, inquit, aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi. Cherubin unus sit in latere uno, et alter in altero. Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum. Respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium (Exod. XXV). Libet sane huic descriptioni vehementer intendere, et doctrinae nostrae regulam ex proposita similitudine sumere, et juxta descriptionis hujus formulam operis nostri formam, vel modum excudere. Puto enim quia aliquid magnum, aliquid praeclarum in hoc nobis opere proponitur, quod nobis sub tali forma exprimitur, quod tali nomine censetur, quod angelorum formam imitatur: Duos, inquit, cherubin aureos et productiles facies. Vere aliquid magnum, vere aliquid praeclarum, aliquid utique supermundanum, et omnino aliquid plus quam humanum esse debuit, quod sub angelica nobis forma repraesentari oportuit. Certe cherubin plenitudo scientiae dicitur, et sub talis vocabuli praesagio magnum quiddam secretioris scientiae proponere, vel polliceri videtur. Sed et illud adhuc advertere debemus, quod non quoslibet angelos, sed summos et Deo immediate conjunctos, cherubin vocare solemus. Ad supermundana itaque, imo ad supercoelestia hujusmodi operis forma nos provocat, et ad summorum et divinorum speculationem intelligentiam nostram sub hac propositione invitat.

Constat itaque supra hominem esse, et humanae rationis modum, vel capacitatem excedere, quae ad haec duo novissima contemplationum genera videntur pertinere. Unde oportuit ea ad similitudinis expressionem non tam humana quam angelica effigie repraesentare. Nisi enim humanae ratiocinationis angustias harum speculationum materia excederet, humanae potius quam angelicae similitudinis formam formandi operis exemplum habere oporteret. Oportet ergo nos supra nosmetipsos levare, et ad ea quae supra rationem sunt contemplatione ascendere, si ad angelicae similitudinis instar cupimus intelligentiae nostrae volatum formare. Quaeramus itaque quae sint illa quae supra rationem sunt, quae humanae rationis vim ratiocinationisque nostrae modum transcendunt.

Chapter 64 of 106