Skip to the text

Caput XXI. Quod frequentationem trium novissimarum speculationum semper comitetur frequentia divinarum revelationum.

Illud quoque non negligendum, nec sine diligenti consideratione praetereundum, quod Dominica voce promittitur, cum ad Moysen dicitur: Inde loquar ad te desuper propitiatorio videlicet, et de medio duorum cherubin (Exod. XXV). Cogita quam magnum sit, vel quale omni hora cum opus fuerit Deum consideret, et in qualibet necessitate, cum oportuerit divinum consilium quaerere et accipere, et tunc animadvertere poteris quam sit necessarium vel utile hos tres novissimos speculationum modos familiares habere: Inde, inquit, loquar ad te (ibid.). De quo, quaeso, loco, vel unde? Desuper propitiatorio, inquit, et de medio duorum cherubin. Si vult ergo familiare habere divinum oraculum, ascendat homo ad cor altum, et mente transcendens dictum illud propitiatorium teneat duorum illorum cherubin medium, ut per tertium contemplationis genus ascendat ad quintum et sextum. Quasi supra propitiatorium elevata mens in medio duorum cherubin versatur, quando contemplativa anima non modo corporalem, verum etiam spiritualem creaturam sublimi consideratione transcendens in summae unitatis et Trinitatis admiratione suspenditur. Quasi per desuper propitiatorium in hujus admirationis speculum erigimur, quando ex rationalis creaturae inspectione, divinaeque imaginis consideratione ad Divinitatis agnitionem altius promovemur. Quasi inter propitiatorium et duos cherubin medii discurrimus, quando ex mutua trium novissimarum speculationum collatione ad singularum perfectionem plenius proficimus. Debemus itaque inter haec tria spectaculorum genera libenter discurrere, et per summae Trinitatis et unitatis speculum et imaginem ad ejusdem Trinitatis et unitatis gloriam speculandam profundius penetrare. Si illud quod de rationalis creaturae dignitate, si et illud quod de Creatoris dignatione, vel claritate agnovimus, libenter retractamus, frequenter in considerationem et admirationem adducimus, merebimur et illa circa eadem spectaculorum genera ex divina revelatione agnoscere, quae antea nullatenus potuimus intelligere. Hoc est quod tibi promittitur, cum dicitur: Inde loquar ad te. Pensa ergo quam sit utile fidei nostrae sacramenta saepe retractare, et in frequenti memoria habere, quandoquidem ex ejusmodi studio divinarum revelationum frequentiam poterimus obtinere. Si igitur illa quae de personarum Trinitate, et substantiae unitate in Deo credimus per mentis excessum videre, et pura perspicuaque intelligentia capere nequimus, nihilominus tamen ea quae inde catholica traditione accepimus, fide tenemus, prout nobis possibile est, in frequentem considerationem adducamus, ut ex ejusmodi studio divinarum revelationum copiam promereri possimus. Puto siquidem quia divinarum revelationum consolatio non omnino peregrina erit eis qui divinorum sacramentorum arcana fidei oculo tam frequenter quam libenter aspiciunt, quanto magis illis maxime familiaris erit, qui ea intelligentiae oculo assidue contemplando et per mentis excessum saepe videndo, desiderio suo satisfacere non possunt? Qui igitur Moysi officium gerit, qui curam pastoralem suscepit, cui denique ex Dominico praecepto incumbit populum Domini de domo servitutis educere, per loca solitudinis traducere, in terram promissionis introducere, debet utique inter praedicta illa tria contemplationum genera libero volatu circumferri, ut possit semper dignius inveniri qui digne debeat tam de sua quam de populi sui ignorantia quoties opus fuerit ex Domini oraculo instrui, et super quolibet incerto certificari. Si igitur agnoscere cupis ex inspiratione divina, quae sit voluntas Dei beneplacens, atque perfecta, esto semper promptus et pronus ad novissima ista tria spectaculorum genera. Hujus exercitii merito mereberis fortasse promissionis illius veritatem probare, inde loquar ad te.

Chapter 84 of 106