Skip to the text

Caput VIII. Quod quintum contemplationis genus similitudinum rationem admittit, sextum vero totius similitudinis proprietatem excedit.

Puto autem illud non esse negligendum, nec sine diligenti consideratione praetereundum, quod de his duobus cherubin Dominica voce praecipitur, cum dicitur: Cherubin unus sit in latere uno, et alter in altero (Exod. XXV). Statuendi itaque sunt ex utraque parte oraculi tegentes utrumque latus propitiatorii. Idem autem intelligimus per oraculum quod per propitiatorium.

Quaeramus igitur quae sint ista duo propitiatorii nostri latera, ut consequenter inveniamus quo unus ex cherubin stare habeat ex parte una, et alter ex altera. Sicut superius jam satis ostendimus, per propitiatorium illud contemplationis genus intelligimus quod habetur de spiritibus rationalibus. Credimus autem rationalem creaturam tam angelicam quam humanam ad imaginem et similitudinem Dei creatam, et de homine quidem scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, ad imaginem Dei creavit illum (Gen. I), et pro angelica natura dictum putamus quod alias legimus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et decore in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII). Ecce quod angelica natura signaculum similitudinis dicta sit etiam pro ea parte quae in veritate non stetit. Propheta tamen David manifeste proclamat, et dicit: Non est similis tui in diis, Domine (Psal. LXXXV), et Isaias aperte denuntiat: Quoniam omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt (Isa. XL). Quomodo ergo quasi nihilum et inane, si divinum habent aliquid simile? An forte quod unus dicit, alius contradicit? Absit! Nam ecce apud David lego: Deus, quis similis erit tibi? (Psal. LXXXII.) Sed item apud eumdem invenio: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Quid igitur aliud ex tam diversis sententiis colligimus, nisi quod veraciter, et absque dubio Auctori nostro, ex aliquo similes, et ex aliquo dissimiles existimus? Imo quomodo ei in multis homo dissimilis non est, de quo veraciter scriptum est: Quoniam universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII): ecce quomodo dissimilis. Verumtamen in imagine pertransit homo (ibid.): ecce quomodo similis. Quis enim est homo ut possit sequi regem factorem suum? Sed nec angelus utique in coelo illam Creatoris sui similitudinem perfecte aemulatur. Quis similis tui in fortibus, Domine, quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia? (Exod. XV.) Vide ergo ne forte illa in quibus similes sumus, pertineant ad latus unum, et illa in quibus dissimiles sumus, pertineant aeque ad latus alterum. Dicatur itaque propitiatorii nostri, si placet, latus unum, divina in rationabilibus substantiis similitudo, dicatur et alterum in eisdem essentiis Divinitatis summae multiplex dissimilitudo. Videamus ergo quomodo unus de cherubin stet in uno, et alter in altero latere, vel quis in quo debeat stare. Superius jam diximus quod ad unum cherubin pertineat contemplatio eorum quae sunt supra rationem, non tamen praeter rationem. Ad alterum autem eorum contemplatio, quae sunt supra rationem, et videntur esse praeter rationem. Constat autem quod illa prius dicta, reliqua multo sit facilior, et idcirco in usu nostro debet, et solet esse prior. Alia vero quanto est difficilior, tanto utique debet esse posterior. Prior itaque dicatur cherubin primus. Secunda harum contemplationum dicatur cherubin secundus. Hujusmodi ergo cherubin stare debet in latere uno, et alter in altero. Ab uno sane latere cherubin stare videtur, quando in his contemplationis radius figitur, ad quae investiganda, vel confirmanda, qualiscunque similitudinis adaptatio facile accommodatur. Quasi ab altero latere cherubin stat, quando ad illa contemplanda humana intelligentia se elevat, ad quae nulla similitudinis adumbratio se plene coaptat. Ad unum namque latus, ut dictum est, pertinet consideratio similitudinis, quemadmodum et ad alterum consideratio dissimilitudinis. Constat autem illa facilius posse comprehendi, et viciniora, magisque propinqua atque consentanea esse rationi, quae se sinunt ad aliquam similitudinem applicari. Namque caetera quidem tanto ab humana ratione longius recedunt, quanto cujuslibet adjunctae similitudinis rationem transcendunt. Primus itaque cherubin stat in latere similitudinis, secundus autem in latere dissimilitudinis, ut ea quae praeter rationem non sunt, et aliquam similitudinem admittunt, similitudinis latus quasi e vicino tangant, eique per considerationem inhaereant. Similiter et illa quae praeter, vel contra rationem esse videntur, omnemque adhibitae similitudinis proprietatem supergrediuntur, dissimilitudinis latus quasi juxta se habeant, ipsumque e vicino respiciant. Si autem quod dicitur latus unum, et alterum ad dexteram, et sinistram quis referre velit, profecto hujusmodi considerationis similitudo in eamdem nos sententiam conducit. Dextra namque nostra operandi gratia saepius solet proferri, et idcirco constat eam frequentius videri. Sinistra vero saepius quam dextera sub vestimentis tegitur, et eo ipso utique rarius videtur. Recte ergo per sinistram occultiora, sicut per dextram congrue satis designantur manifestiora. Primus itaque cherubin quasi a dextris assistit, quia in ea quae rationi omnino aliena non sunt, oculum contemplationis infigit. Secundus autem cherubin quasi a sinistris figitur, qui illa sola maxime contemplatur, quibus omnis humana ratio contraire videtur.

Chapter 71 of 106