Skip to the text

Caput XVIII. De his quae specialiter pertinent ad sextum genus contemplationis.

Circa personarum autem Trinitatem, Trinitatisque speculationem, quam multa firmiter creduntur, veraciter asseruntur, quae tamen non solum supra rationem, sed etiam contra rationem esse videntur. Credimus unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Patrem a nullo, Filium a Patre solo, Spiritum sanctum a Patre et Filio, Filium nascendo, Spiritum sanctum procedendo. Credimus itaque unum eumdemque in personis trinum, et in substantia unum. Unde alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, nec tamen aliud est Pater quam Filius, nec aliud Pater vel Filius quam amborum Spiritus. Nam alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, cum sit omnibus una substantia, eadem essentia, et sola natura. Haec omnia credimus, haec omnia profitemur, et constant veraciter esse, et tamen in his omnibus, si juxta humanam aestimationem pensentur, videtur humana ratio fortiter repugnare. Si Pater est ingenitus, Filius unigenitus, eritne substantia Patris ingenita, Filii genita? Et cum utriusque sit una eademque substantia, eritne eadem ipsa genita et ingenita, hoc est genita et non genita? Nunquid eadem ipsa gignit seipsam, et gignitur a seipsa? Nunquid ergo eadem ipsa gignitur et non gignitur; nascitur et non nascitur? Si Filium nasci dicimus, quid de ejus nativitate dicemus. Nunquid ejus nativitas aeterna non erit, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. V).

Si ejus nativitas aliquando non fuit, quomodo Patri coaeternus, vel coaequalis? Et si aliquando non erit, quomodo illa natura incommutabilis erit in qua aliquid transit? Si semper fuit, quomodo ab alio esse accepit, qui nunquam esse incoepit, sine quo Pater nunquam esse potuit? Et quomodo ejus nativitas perfecta est, si adhuc futura est? An forte iteratur semper, ut possit esse semper? Nunquid ergo jam non una, sed multiplex et infinita erit, quam in infinitum iterare oportebit? Quidquid vero de Filii nativitate dicitur, vide ne forte et circa Spiritus sancti processionem eadem ratiocinatione quaerere possimus. Ecce et ista si juxta humanam aestimationem pensentur, humanae rationi repugnare videntur. Si Spiritus sanctus cum Patre ejusdem potentiae est, nunquid et ipse potest quidquid et Pater potest? Nunquid ergo talem Filium qualem et Pater gignere potest? An forte Filium gignere potentia non est, et talem Filium qui omnipotens est? An forte non vult, cum possit? Quomodo ergo eamdem cum Patre voluntatis similitudinem, similitudinisque plenitudinem possidebit? Multa in hunc modum, et pene innumera circa personarum Trinitatem invenies, quae humanae rationi non solum incomprehensibilia, sed etiam dissona reperies. Multa, inquam, ejusmodi invenies circa personarum Trinitatem, multa ejusmodi in Verbi incarnatione circa substantiarum unionem.

Quid, quaeso, est in quo humanitas et Divinitas unitae sunt, ut una persona esse possint? Nunquid aliquid quod hominis est, vel aliquid quod Dei est, vel aliquid quod utriusque est? Sed si utriusque non est, quomodo in eo uniri possunt quod ab alterutro alienum est? Si aliquid quod hominis est, ergo creatura est. Si aliquid quod Dei est, supra creaturam est, et jam creatura non est. Si aliquid quod Dei et hominis est, nunquid ipsum utrumque erit, et utrumque non erit, creatura scilicet et non creatura? Sed quaestio ista valde est intima, et hucusque, quantum arbitror, non mota, et idcirco fortassis rectius supprimenda. Sed de anima Christi quid dicimus, quam omnem gratiae plenitudinem accepisse negare non audemus? Nam quidquid Pater habet ex natura, ipsa accepit ex gratia. Nam in ipsa habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Si accepit omnem plenitudinem gratiae, ergo et plenitudinem sapientiae, ergo et plenitudinem potentiae. Si ergo aequalem sapientiam, aequalem potentiam habet cum Patre (quod negari non potest), nunquid Patri aequalis erit, et creatura Creatori coaequari poterit, quod omnino fatendum non est? Sed si aequalem potentiam, aequalem sapientiam absque dubitatione habet, quomodo ei omnino coaequari non valet? Sed quid hoc de anima Christi dicimus, quando circa corpus ejus, juxta fidei assertionem, multa credimus atque tenemus quae humana ratio impugnat et impossibilia judicat? Quando corpus suum Christus discipulis suis distribuebat, nunquid seipsum suis manibus portabat? Nunquid idem ipse erat qui portabat, et qui portabatur. Idem ipse qui dabatur? Quando a discipulis sumebatur, dentibusque terebatur, nunquid laedebatur? An forte in eo quod dabatur impassibilis erat, sicut et invisibilis erat, quamvis secundum id quod dabat sicut visibilis sic et passibilis erat? Nunquid ergo unum idemque corpus uno eodemque tempore erat visibile et invisibile, passibile et impassibile? Et vide hoc quam sit incomprehensibile, et videatur esse impossibile? Vide quam multis in locis idem Christi corpus quotidie consecratur et habetur. Nunquid ergo per partes dividitur, ut in tam multis locis habeatur? Quomodo ergo ipsum erit vere impassibile, et vere incorruptibile? An vero cum sit per tot loca dispersum, ubique manet integrum et incorruptum et omnino indivisum? Si igitur attendas in quam multis locis sit, in quam multis locis per eamdem sanctificationis virtutem esse possit, quo te, quaeso, tua ducet cogitatio, nisi ut unum idemque corpus videatur tibi in infinitis locis esse posse, et hoc sub tempore uno? Sed vide idipsum quam sit non solum contra proprietatem corporum, verum etiam supra omnem proprietatem spirituum. Si igitur tam incomprehensibilia sunt, tam incredibilia videntur quae de corpore Christi veraciter creduntur, quanto magis illa quae circa animam Christi considerantur omnem humanam rationem longe excellentius supergrediuntur? Incomparabiliter tamen sublimiora sunt quae circa personarum Trinitatem consideranda occurrunt. Ejusmodi itaque omnia quae videntur humanae ratiocinationis angustias non solum excedere, sed infatuare, recte quidem dicuntur ad secundum cherubin pertinere. Recte itaque dictum est, quia ea maxime quae considerantur circa divinae substantiae unitatem pertinent ad cherubin primum, quae vero considerantur circa personarum Trinitatem, maxime pertinent ad cherubin secundum. Ad quintum itaque genus contemplationis pertinet consideratio prior: ad sextum vero et ipsum ultimum consideratio posterior.

Chapter 81 of 106