Caput XVII. De his quae specialiter pertinent ad quintum genus contemplationis.
Restat modo et illud quaerere, cur se debeant dicti cherubin mutuo respicere, et in respiciendo vultum in propitiatorium vertere: Respiciant se, inquit, mutuo versis vultibus in propitiatorium (Exod. XXV). Diximus autem superius quia ad primum cherubin pertinent ea quae sunt supra rationem, nec tamen praeter rationem; ad secundum autem cherubin ea quae sunt supra rationem, et videntur esse praeter rationem. Secundum hanc itaque distinctionem videte ne forte ad primum cherubin specialiter pertineant ea quae considerantur circa divinae illius summae et simplicis essentiae unitatem; ad secundum autem cherubin ea quae considerantur circa personarum Trinitatem: quam multa enim sunt quae de personarum Trinitate creduntur, asseruntur, et Scripturarum auctoritate probantur, quae omnino videntur naturae repugnare, et omni humanae rationi contraire. Recte itaque ejusmodi omnia ad secundum cherubin pertinere dicuntur, in qua illa quae humanae rationi repugnant, in contemplationem adducuntur. Quae autem circa Divinitatis unitatem considerantur in una et simplici natura, videamus quam sint humanae intelligentiae modum excedentia, cum tamen nihilominus sint rationi consentanea, et idcirco maxime ad primum cherubin, hoc est ad primum contemplationis genus pertinentia. Certe principale illud, et summum omnium credimus vere simplex et summe unum, et in illo uno et simplici bono esse omne bonum. Quantum ad essentiam nihil illo simplicius, quantum ad efficaciam nihil illo multiplicius. Quantum ad essentiam, quid illo simplicius quod vere et summe unum est; quantum ad efficaciam quid illo multiplicius quod vere et absque ulla dubitatione omnia potest? Vide quam sit difficile humana ratione comprehendere omne quod est, et tunc intelliges quam sit incomprehensibile illud bonum in quo omne bonum est. Supra rationem est comprehendere quomodo bonum illud vere simplex et summe unum, omne bonum bonum sit. Verumtamen huic assertioni ratio humana facile acquiescit et sua attestatione alludit, considerans et affirmans et veraciter contestans quia plenum atque perfectum et omnino sufficiens non esset si in illo summo et sempiterno bono boni aliquid defuisset. Quomodo ergo comprehendi potest quod immensum et infinitum est? Magnus, inquit, Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV). Sed quis sensus potest capere, quae ratio comprehendere, quomodo possit simul utrumque esse et vere simplex si est immensum, et summe unum si est infinitum, et tamen ratio cum ratiocinatione attestatur quia vere simplex est quod veraciter compositum non est, quia omne quod compositum est naturaliter dividi potest, et quod naturaliter est divisibile secundum aliquid est et commutabile. Consentit ergo ratio vere simplex esse, quoniam oportet incommutabile esse, quod constat optimum et summum omnium esse: Apud quem, inquit, non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. V). Si igitur bonum est incommutabile esse, bonum et aeque erit simplex esse. Consequens ergo est quia summe simplex est quod summe bonum est. Si ergo illo nihil simplicius, nihil est illo subtilius, et quo nihil subtilius, nihil illo profundius et profundissimo nihil inscrutabilius, et consequenter nihil incomprehensibilius. Videamus adhuc quid ex mutua collatione proveniat simplicitatis et immensitatis, unitatis et universitatis. Si omne bonum ibi est, et quidquid ibi est, summe bonum est; ergo summa potentia, ergo summa sapientia, summa bonitas, summa felicitas. Ubi vero summa simplicitas est, totum quod est unum idemque ipsum est. Unum itaque idemque est ei esse, et vivere, intelligere, et posse bonum et beatum esse, et vide quam hoc sit incomprehensibile. Non ergo est aliunde potens, aliunde sapiens, aliunde bonus et aliunde beatus. Cogita ergo quae sit illa potentia cui est idem facere quod fieri velle. Attende quae sit illa sapientia, cui idem est posse quod scire. Pensa quae sit illa bonitas, cui quidquid placet eo ipso decet quod placet, cui quidquid displicet eo ipso dedecet quod displicet. Considera quae sit illa vita cui idem est esse, quod beatum esse. Item et illud attende, quia si vere omnipotens est, et ubique potest. Potentialiter ergo ubique est, et ubi locus est, et ubi locus non est. Si vero potentialiter et essentialiter, quia non est alia ejus potentia et alia ejus essentia. Essentialiter ergo est intra omnia et extra omnia; infra omnia et supra omnia. Si intra omnia, nihil illo secretius; si extra omnia, nihil illo remotius: si infra omnia, nihil illo occultius; si supra omnia, nihil illo sublimius. Quid ergo illo incomprehensibilius quo nihil secretius, nihil remotius, nihil occultius, nihil sublimius? Item si in omni loco est, nihil illo praesentius. Si extra omnem locum est, nihil illo absentius. Sed nunquid eo ipso absentius quo omnium praesentius, et eo ipso praesentius quo omnium absentius cui aliunde et aliunde non est esse omne quod est? Sed si absentissimo nihil est praesentius, si praesentissimo nihil est absentius, quid illo mirabilius, quid illo incomprehensibilius? Item si non est aliud ejus potestas, et aliud ejus felicitas, ubicunque summa potestas ibi et summa felicitas. Summa ergo felicitas ubique est. Quomodo ergo vel in inferno summae miseriae locus esse potest, vel potest quisquam miser esse, cui summa felicitas nusquam potest abesse, nunquam deesse? Haec omnia mira et vere incomprehensibilia. Multa, imo pene infinita circa Divinitatis unitatem, et verae unitatis considerationem ratio approbat, cum tamen non comprehendat. Ejusmodi itaque omnia supra rationem sunt, nec tamen praeter rationem sunt, et eo ipso, secundum superius dictam determinationem, ad primum cherubin se pertinere ostendunt.
Chapter 80 of 106