Skip to the text

Caput X. Cum quanta animi aviditate debeant, vel soleant spirituales viri his novissimis contemplationum generibus inhiare.

Sed tunc procul dubio designati cherubin propitiatorii latera sufficienter tegunt, si alas suas sufficienter et indesinenter expandunt. Quid est alas suas continua expansione distendere, nisi omni in loco, omni in tempore, divinae contemplationi inhiare, et ejusmodi studio vel desiderio ubique insistere? Certe aves, cum volare volunt, alas suas expandunt. Sic sane debemus et nos cordis nostri alas per desiderium extendere, et divinae revelationis horam, sub omni hora, imo sub omni momento exspectare, ut quacunque hora divinae inspirationis aura mentis nostrae nubila deterserit, verique solis radios, remota omni caliginis nube detexerit, excussis statim contemplationis suae alis, mens se ad alta elevet, et avolet, et fixis obtutibus in illud aeternitatis lumen, quod desuper radiat in aquilae volantis impetu, omnia mundanae volubilitatis nubila transvolet atque transcendat. Illum sane dixerim hoc Dominicum praeceptum vel documentum implere, et quasi expansis alis erectum stare, qui post acceptam gratiam in haec novissima contemplationum genera semper studet se quantum in ipso est ad hujusmodi volatus promptum et paratum exhibere, ut cum tempus beneplaciti divini advenerit, et aura aspirantis gratiae afflaverit, idoneus possit inveniri, qui ad illud divinorum secretorum spectaculum debeat admitti. Debemus autem non solum ad hoc quod in hac vita habere possumus, verum etiam ad illud divinae contemplationis spectaculum, quod in futura vita speramus, animos nostros suspendere, et in ejusmodi exspectatione vehementi desiderio anhelare. Ad hoc siquidem nobis datur hujuscemodi gratia, ad hoc, inquam, infunditur aeternorum intelligentia, ut sciamus quid indefessi debeamus per studium quaerere, vel per desiderium suspirare. Alioquin frustra in nobis divinae cognitionis abundantia crescit, nisi divinae in nobis dilectionis flammam augescat. Debet itaque in nobis crescere semper, et ex cognitione dilectio, et nihilominus ex dilectione cognitio, et mutuis incrementis, mutua incrementa ministrare debent, et alternis augmentis alterna augmenta accrescere habent. Debet ergo anima perfecta et assidue summorum contemplationi dedita omni hora peregrinationis suae terminum ergastulique hujus egressum cum summo desiderio exspectare, quod id, quod interim videt per speculum et in aenigmate, mereatur facie ad faciem videre. Hinc est quod Abraham in ostio tabernaculi sui sedebat (Gen. XVIII). Hinc est quod Elias in speluncae suae ostio stabat (III Reg. XIX), uterque ad egressum paratus, uterque in Domini adventum suspensus. Unum utique uterque praestolabatur, unus in spelunca, alter in tabernaculo, uterque tamen in ostio, sed unus stando, alter vero sedendo. Animadvertis, ut arbitror, quia vitae hujus molestiam unus miseriam, alter militiam reputat, et eamdem temporis peregrinationem, hic carcerem, ille expeditionem judicat. Sunt qui seipsos quasi in spelunca vident, et carnem suam pro ergastulo habent, dum vitae hujus molestiam moleste sustinent. Alii de corpore suo quasi tabernaculum faciunt, et ad Domini sui militiam accingunt, et patienter tolerant quod vivunt, ut Domini lucris deserviant. Alius itaque impatienter, alius patienter vivit, dum unus sibi metuit, alter Dominicis lucris intendit. Alius ergo stans multumque laborans, alius autem sedens, laboremque pene non sentiens, penitusque non reputans, Dominicum adventum praestolatur, et uterque in ostio et quasi in ipso exitu invenitur. Ut ergo de his interim taceamus qui libenter vivunt et in tabernaculi, ne dicam palatii, sui intimis delectabiliter jacentes requiescunt, uterque illorum Domini adventum metuit, et is qui in ostio sedens, militiaeque suae molestiam patienter sustinens ad Domini occursum suspensus anhelebat, et ille qui in ostio stans visitationisque suae horam praestolans sub exspectationis suae desiderio pene impatienter laborabat. Vultis audire quam invitus vivebat qui in speluncae suae ostio stabat? Tolle a me, inquit, Domine, animam meam, neque enim melior sum quam patres mei (III Reg. XIX). Quid autem, quaeso, est quod vultum suum operuit quando Dominum transeuntem habuit qui in idipsum sic suspensus stetit? An forte sub Dominica praesentia imperfectum suum perfectius agnovit et imperfectionem suam videri erubuit? Videre tamen voluisti qui videri timuisti. O quam multi sunt qui jam se paratos credunt, et tamen sub ipso visitationis suae articulo illic trepidant timore, ubi antea non erat timor, et exitum quem prius anxie requirebant jam fieri formidant!

Chapter 73 of 106