Caput XV. Quod sit arduum, vel difficile, cuivis perfectae animae seipsam ad semetipsam totam colligere, et in solo Divinitatis desiderio requiescere.
Non dicam annua, non dicam menstrua vel diurna, sed permodica admodum morula impatienti desiderio satis est molesta. Spes siquidem quae differtur, affligit animum. Debent itaque veri amici dilecta, et veri dilecti amica, ut superius jam dictum est, prompta semper, et parata esse, et pulsantem amicum absque ulla dilationis injuria suscipere, et vocanti cum omni alacritate occurrere. Scimus autem quia singularis amor consortem non recipit, socium non admittit. Vide ergo ne tunc primum incipias perstrepentium turbas ejicere velle, cum jam ipse coeperit ad ostium pulsare. Alioquin quid jam eris dictura, cum apud te tunc temporis fuerit ejusmodi turba inventa; quid, inquam, eris dictura, nisi exspecta, reexspecta? Exspectandum sane, itemque reexspectandum ad ejiciendum turbam extraneorum, ad ejiciendum familiam tuorum. Omnes cogitatus, tam vani quam noxii, extranei judicandi sunt, qui nulli nostrae utilitati deserviunt. Illos vero quasi domesticos, vel famulantes habemus, quos nostris usibus, vel utilitatibus implicamus. Quoniam vero singularis amor solitudinem amat, solitarium locum requirit, totam hujusmodi turbam nec solummodo cogitationum, verum etiam affectionum, oportet ejicere, ut dilecti nostri amplexibus, quanto liberius, tanto jucundius liceat vinhaerere. Quanta, quaeso, in hujusmodi exspectatione mora, quotiesve repetendum, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi? Modicum in uno loco, modicum in alio. Modicum in horto, modicum in vestibulo, modicum in thalamo, donec tandem aliquando post multam exspectationem, post multam fatigationem cubiculum introeat, et intimum atque secretissimum locum obtineat. Modicum in horto, dum tumultuantium turba digeritur; modicum in vestibulo, dum thalamus adornatur; modicum in thalamo, dum lectulus sternitur. Et cogitur dilectus omnibus his locis exspectare modicum et modicum, modicum ibi et modicum ibi. Ex hortulo auditur, in vestibulo videtur, in thalamo deosculatur, in cubiculo amplexatur. Auditur per memoriam, videtur per intelligentiam, deosculatur per affectum, amplectitur per applausum. Auditur per recordationem, videtur per admirationem, deosculatur per dilectionem, amplexatur per delectationem. Vel si hoc melius placet, auditur per revelationem, videtur per contemplationem, deosculatur per devotionem, astringitur ad dulcedinis suae infusionem. Auditur per revelationem, donec voce ejus paulatim invalescente, tota perstrepentium tumultuatio sopiatur, solaque ipsius vox audiatur, donec omnis illa tandem tumultuantium turba dispareat solusque cum sola remaneat, et solum sola per contemplationem aspiciat. Videtur per contemplationem, donec ad insolitae visionis aspectum pulchritudinisque admirationem paulatim anima incalescat, magis magisque inardescat, et tandem aliquando tota incandescat donec ad veram puritatem, internamque pulchritudinem tota reformetur, et ille internae habitationis thalamus purpura, et bysso hyacintho coccoque bis tincto undique perornetur, donec tandem aliquando thalamo ornato, et introducto dilecto, fiducia jam invalescente desiderioque perurgente, cum se ulterius jam cohibere non valeat, subito in oscula ruat, et impressis labiis intimae devotionis oscula figat. Per devotionem saepe et multiformiter deosculatur, dum interim cubiculum sternitur donec intimus animae sinus ad summam pacem et tranquillitatem componatur, donec tandem, dilecto inter ubera collocato, ad ineffabilem quamdam divinae dulcedinis infusionem tota in illius desiderium liquescat, et spiritus ille qui Domino adhaeret unus spiritus fiat. Puto quia experta tanta dulcedine, et tam intima suavitate, de caetero jam non possit anima illa pulsante dilecto aliquas moras innectere, vel ulla exspectatione fatigare, nec ulterius pro hac parte dictura sit exspecta, reexspecta, praesertim cum sibi ipsi omnis mora nimis longa et exspectatio videatur onerosa. Deinceps, ut arbitror, cum Abraham patriarcha, seu etiam Elia propheta, ad habitationis suae introitum libenter observabit, ut ad dilecti sui susceptionem semper parata sit. Sub hoc tempore, ut arbitror, illud opus nostrum ductile incipit non mediocriter proficere et consummationi appropinquare, eo quod illi nostri cherubin incipiant alas suas jam latius extendere, et sese jam quasi ad volatum omni hora suspendere.
Chapter 78 of 106