Skip to the text

Caput III. Quod ea quae supra rationem sunt, gemina distributione distingui possunt, et quae cui generi subsunt.

Duos autem cherubin facere divinitus jubemur, unde in his quae supra rationem sunt, duo contemplationum genera quaerere admonemur. Intendamus itaque in ea quae supra rationem sunt, et inveniemus quia gemina distributione distingui possunt. Ex his enim alia sunt supra rationem, sed non praeter rationem, alia autem sunt et supra rationem et praeter rationem. Praemonere in primis volumus quia in summis et divinis cum aliquid praeter rationem, vel contra rationem esse asserimus, de ratione humana, non de ratione divina, hoc intelligi volumus. Quidquid enim in illa summa et divina essentia esse constiterit, summa et incommutabili ratione subsistit. Quod multa tamen de divina natura indubitanter credimus, de quibus, si rationem consulimus, omnis nostra ratiocinatio repugnat, et omnis humana ratio reclamat. Quae enim humana ratio habet Filium Patri coaeternum esse, eique per omnia aequalem a quo habet esse, vivere et intelligere? In his ergo quae supra rationem sunt multa in hunc modum inveniri possunt, quae si humana aestimatione pensentur, contra rationem omnino esse videntur. Supra rationem illa esse dicimus quae nullo experimento probare, nulla ratiocinatione ad plenum investigare sufficimus. Praeter rationem autem ea videntur esse quibus et exempla contraire, et argumenta solent contradicere. In illis siquidem et experimenta desunt, et argumenta succumbunt. In istis vero tam exempla quam argumenta contradicunt. Illa saepe et auctoritatibus probamus, et argumentis confirmamus, et similitudinibus persuademus, probata tamen et persuasa nulla nostra intelligentia plene comprehendimus, quia nullo, ut dictum est, experimento, nullo evidenti exemplo ex his quae per experientiam novimus probare sufficienter valemus. Ista autem modo miraculis, modo auctoritatibus persuadentur, modo revelationibus discuntur. Infidelibus etenim saepe persuasa sunt multitudine miraculorum, fidelibus autem quotidie persuadentur auctoritatibus Scripturarum, propheticis vero viris saepe ostensa sunt multiplici varietate divinarum revelationum. Verumtamen ejusmodi sunt ut aliis omnino (nisi fide mediante) probari non possunt etiam ab his qui ea revelatione didicerint. Ad horum itaque attestationem opus est potius miraculis quam exemplis, auctoritatibus quam argumentationibus, revelatione quam ratiocinatione. Illa autem superiora ejusmodi sunt, ut ad eorum investigationem nulla humana ratio sufficere possit, nisi divinis revelationibus vel authenticis attestationibus adjuta fuerit. Sed fideli menti cum fuerit ejusmodi auxilio subnixa multae undique rationes occurrunt, multa denique argumenta emergunt quae eam in sua investigatione adjuvant, vel in sua inventione confirmant, vel in sua etiam assertione sententiam prolatam defendant. Recte itaque, ut arbitror, ejusmodi dicta sunt esse supra rationem, non tamen praeter rationem. Ista vero posteriora ejusmodi sunt, ut cum fuerint miraculis vel auctoritatibus probata et credita, si super his humanam rationem consulimus ejusque consiliis acquiescere disponimus, totum statim labefactari incipiet quidquid fidei ratio in his prius ratum tenebat. Et omnino in eorum investigatione, discussione, assertione nihil facit ratio humana nisi fuerit fidei admistione subnixa. Recte ergo quae ejusmodi sunt, ut secundum hominem loquamur, non solum supra rationem, sed etiam praeter rationem esse dicuntur. Prima autem quinto contemplationis generi recte ascribuntur, posteriora vero ad sextum contemplationis genus pertinere videntur.

Chapter 66 of 106