Caput XXIII. Quod excedendi donum alii fortuitum habent, alii tam quasi ex virtute possident.
Eorum autem qui in suis contemplationibus supra semetipsos ducuntur et usque ad mentis excessum rapiuntur, alii hoc exspectant et accipiunt usque adhuc ex sola vocante gratia, alii vero ut hoc possunt sibi comparant (cum gratiae tamen cooperatione) ex magna animi industria. Et illi quidem hoc donum quasi fortuitum habent, isti vero jam velut ex virtute possident. Quasi fortuitum cuique est illud, quod quando vult vel prout vult nullo modo potest. Velut fortuitum igitur hoc habent qui in hoc nihil ex propria industria valent, sed solam vocantis gratiae horam exspectant. Jam velut ex virtute ejusmodi gratiae efficaciam habere dicendi sunt, qui ex magna jam parte id possunt cum volunt. Unius rei figuram habemus in Moyse, alterius autem in Aaron sacerdote. Quod enim Moyses in monte per nubem arcam videre meruit, sola revelantis Domini gratia, fuit: nam ut eam pro arbitrio videret, in sua omnino potestate non habuit. Aaron autem jam ex magna parte in potestate habebat quoties idipsum ordo, vel ratio poscebat in sancta sanctorum intrare, et intra ipsum velum arcam Domini videre. Satis utique constat quia sancta sanctorum in tabernaculo foederis tenebat intimum et secretissimum locum. Sicut ergo per verticem montis intelligimus mentis summum, sic per sancta sanctorum intelligimus humanae mentis intimum. Sed in humano procul dubio animo idem est summum quod intimum, et intimum quod summum. Idem itaque intelligimus per verticem montis et per oraculum tabernaculi foederis.
Quid igitur est montis verticem, vel interius tabernaculum subire quam summum et intimum mentis sinum ascendere, apprehendere et tenere? Per primum namque tabernaculum illum quem omnes novimus intelligimus communem animi statum; per secundum vero intelligimus illum quem pauci admodum noverunt qui fit per mentis excessum. Ad illum maxime pertinet sensus rationalis, ad istum vero sensus intellectualis. In illo sane speculamur invisibilia nostra, in isto contemplamur invisibilia divina. Sed hunc utrumque statum (unum videlicet omnibus notum, alterum autem paucis expertum) dividit, et secludit densum oblivionis velum. Cum enim per mentis excessum supra sive intra nosmetipsos in divinorum contemplationem rapimur, exteriorum omnium statim imo non solum eorum quae extra nos, verum etiam eorum quae in nobis sunt omnium obliviscimur. Et item cum ab illo sublimitatis statu ad nosmetipsos redimus, illa quae prius supra nosmetipsos vidimus in ea veritate vel claritate qua prius perspeximus ad nostram memoriam revocare omnino non possumus. Et quamvis inde aliquid in memoria teneamus, et quasi per medium velum et velut in medio nebulae videamus, nec modum quidem videndi, nec qualitatem visionis comprehendere, vel recordari sufficimus. Et mirum in modum reminiscentes non reminiscimur, et non reminiscentes reminiscimur, dum videntes non pervidemus, et aspicientes non perspicimus, et intendentes non penetramus. Vides certe quia humana mens, sive in illud intimum arcanorum secretarium introeat, sive de illo ad exteriora exeat, vides, inquam, quia utrobique eam velum oblivionis excipiat. Idem itaque est nubem intrare, et se intra velum ingerere. Sed quamvis ad unum respiciat et illud quod Moyses gerebat, et illud quod Aaron actitabat, differt tamen in hoc maxime quod uterque agebat, quia ille ad alieni solummodo beneplaciti in hoc horam respiciebat, iste quasi pro officio susceperat, et magna ex parte pro voluntate gerebat. Sed ut Aaron idoneum posset et promptum habere intra velum intrare cum vellet et oporteret, pontificalem sibi ornatum et habitum in id officii idoneum comparaverat atque possidebat. Quid autem est habitum in id officii idoneum habere, nisi illa virtutum merita comparare, per quae possit ejusmodi gratiae officium in usu habere? Oportet autem non in solo pontificali habitu, verum etiam cum aromatici fumi obnubilatione, juxta Dominicum praeceptum, incedere, qui vult ad interiora velaminis penetrare, ut introgressionis suae hora tanta coelestium desideriorum exhalatione et quasi aromatici fumi exaestuatione efferbeat, quatenus ei in despectum veniat, et omnino quasi pro nihilo reputet quidquid de interioris hominis ornatu placere poterat. Forte autem idem est Moysen turbam ad pedem montis relinquere, et Aaron ante ingressum tabernaculi communem habitum deponere: idem autem Moysen cum senioribus Israel montem ascendere, et Aaron cum pontificali ornatu in interiora tabernaculi intrare, nec forte aliud et aliud est illum, senioribus in ascensu montis relictis, cum solo Josue verticem montis apprehendere, et istum cum aromatico incenso in Sancta sanctorum properare, et idem nihilominus sit illum se in nebulam, istum se intra velum ingerere ut hoc solum inter utriusque actum quantum ad mysticam traditionem differat quod unus ex sola Domini vocatione, alter ex propria deliberatione ad secretum illud divinae revelationis alloquium subintrabat.
Chapter 86 of 106