Skip to the text

Caput XII. Quod ea quae per excessum mentis solent videri, alia possunt, alia omnino non possunt ad communem intelligentiam inclinari.

Notandum itaque quod modo extra positi visum Dominum introrsum trahimus, modo intus positi cum exeunte eximus. Nam hoc quod de Domini claritate per mentis excessum cognoscitur, quandoque etiam post modum a sobria mente comprehenditur, et saepe ex eo quod apud nosmetipsos sobrii rimamur, prae admirationis magnitudine in mentis alienationem abducimur. Item et illud notandum quia extra positi visum Dominum modo introducimus, modo non introducimus. Nam et Abraham ad secundam egressionem Dominum reduxisse non legimus. Quaedam namque ejusmodi sunt, quae humanam intelligentiam excedunt, et humana ratione investigari non possunt, et tamen, uti superius jam dictum est, praeter rationem non sunt. Cum igitur ejusmodi quaelibet per mentis excessum discimus, cognitam exterius visionem quasi nobiscum reportamus, si consona ratione ea ipsa postmodum deprehendimus, quae prius per revelationem dicimus. Sed illa quae et supra rationem et praeter rationem esse videntur, quando per revelationem et quasi in extasi discuntur, quia eorum rationem postmodum ad nos reversi nulla humana aestimatione comprehendere, vel assignare sufficimus, cognitam visionem quasi extrinsecus relinquimus cujus tantummodo velut memoriam quamdam retinemus. Quid enim ait Scriptura? Abiit, inquit, Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham, et ille reversus est in locum suum (Gen. XVIII). Dominus recedit, et Abraham revertitur, quando subtracta revelationis gratia, intellectualis sensus ad communem statum revocatur. Ad primam itaque egressionem Abraham illum quem vidit multa fatigatione ad se intrare compulit. Ad secundam autem egressionem post diutinam visionem, longamque confabulationem omnino non reduxit. Exterius visum nobiscum introducimus cum theophaniam raptim perceptam ad communem intelligentiam ratiocinando postmodum paululum inclinamus. Exterius visus minime introducitur, quando theorica revelatio quanto magis juxta humanam rationem discutitur, eo amplius omni humanae opinioni adversari videtur. In ejusmodi enim speculatione antequam animus ad consueta redeat, Dominus abit, longiusque recedit, et incomprehensibilitatis suae magnitudinem visionis elongatione ostendit. Haec itaque duo rerum genera quae in hac gemina visione ex Dominica revelatione cognoscuntur, ad praedictos illos duos cherubin spectare videntur. Haec sane illa et digna satis materia unde excudenda est angelica forma, pennataque animalia. Ex hac nobis materia cherubin formamus, quando fidei nostrae arcana quae vel ipsi per revelationem didicimus, vel a theologicis viris accepimus, assuescimus in contemplationem adducere, et in eorum admiratione animum nostrum suspendere, et pascere, humiliare, et in divinorum desiderium acriter inflammare. Debemus itaque, juxta Abrahae et Eliae exemplum, in ipso habitationis nostrae exitu et velut in ostio Dominicum adventum exspectare. Debemus, juxta divinum documentum, cherubin nostrorum alas expandere, et in revelantis gratiae occursum rapidis desideriorum passibus festinare.

Chapter 75 of 106