Caput VI. Quod sit arduum, vel difficile in haec novissima contemplationum genera gratiam sibi comparare.
Sed nunc illud consideremus, quid sibi velit quod haec novissima opera ductilia quidem facere jubemur. Ductile sane feriendo producitur, et crebris ictibus, multaque tunsione, ad destinatam formam, paulatim promovetur. Puto ergo quia opus est in hoc opere intima potius compunctione, quam profunda investigatione, suspiriis quam argumentis, crebris potius gemitibus quam copiosis argumentationibus. Scimus autem quia cordis intima nil adeo purgat, mentisque munditiam nil adeo reparat; nihil sic ambiguitatis nebulas detergit, cordisque serenitatem nil melius, nil citius adducit, quam vera animi contritio, quam profunda et intima animae compunctio. Sed quid ait Scriptura? Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Studeat ergo cordis munditiae, qui cupit Deum videre, qui in divinorum contemplationem festinat assurgere. O quanta instantia, o quanta diligentia opus est in ejusmodi artificioso studio, studiosoque artificio, antequam terreni amoris scoriam animus plene detergat, verique amoris incendio consumat, antequam intelligentiae suae aurum ad eam puritatem decoquat, quo ad hujus operis dignitatem, dignum idoneumque reddat! Absque dubio et sine omni contradictione non est leve vel facile humanum animum, angelicam formam induere, et insuper mundanum quemdam et vere plusquam humanum habitum transire, spiritales pennas accipere, et se ad summa levare. O quoties necesse est aurum suum in ignem mittere et iterum extrahere, et nunc in hoc, nunc in illud latus vertere crebrisque ictibus undique tundere, antequam angelicam formam excudat cherubinque producat! O quanta prudentia, o quanta providentia in formanda illa operis nostri materia! Hinc divini amoris, hinc divini timoris respectu est temperanda, ne nimio divinae propitiationis respectu animus resolutus in nimiam sui confidentiam liquescat, vel immoderato divinae severitatis intuitu obduratus usque in desperationem paulatim tepescat et de praesumpti operis consummatione penitus diffidat. O quam prudenti circumspectione, o quam frequenti increpatione oportet invigilare, vel insistere, ne ullus mentis excessus vel cogitationis evagatio, discretionis perspicaciam lateat, nec sine redargutione fortique castigatione pertranseat! Sed quis digne describat qua arte, quave sollicitudine opus sit, donec in se coelestium et pennatorum animalium figuram transformet, et humanus animus in eorum se imaginem transfiguret? Certe prius necesse est assuescat in coelestibus cum coelicolis ambulare, et ad terrena negotia exteriorumque curam (nisi pro solo obedientiae debito charitatisve officio) nunquam descendere antequam angelicos illos excessus in ardua divinae incomprehensibilitatis arcana audeat attentare.
Chapter 69 of 106