Skip to the text

Caput XIX. De mutua collatione duarum novissimarum speculationum.

Hoc autem de hac gemina consideratione, de quinto videlicet et sexto contemplationis genere, caute observandum, et diligenti observatione praecavendum ut sic asseremus ea quae pertinent ad unum, ut non illa destruamus quae pertinent ad alterum. Sic in summis illis et divinis astruamus substantiae unitatem, ut tamen non evacuemus personarum Trinitatem, et sic confirmemus personarum Trinitatem, ut tamen non dissipemus substantiae unitatem. Debent itaque dicti illi cherubim seipsos mutuo respicere, nec ulla intelligentiae suae consideratione a mutuo concordiae consensu speculationis suae oculos in contraria divertere. Quod multi in eo quod de summae divinitatis unitate sentiunt, veram Trinitatis fidem evacuare contendunt, et item quam multi in eo quod de Trinitate asserunt divinae essentiae unitatem dissipare volunt. Arius dicit: Aliud est Pater, aliud est Filius, atque aliud est Spiritus sanctus. Recte quidem diceret si alius diceret, non aliud. Is utique in eo quod dicit, divinitatis unitatem dissolvit. Sabellius dicit: Idem Deus quando vult Pater est, quando vult Filius est, quando vult Spiritus sanctus est, ipse tamen unus est. Iste autem in eo quod loquitur vere Trinitatis fidem evacuare conatur. In hujusmodi sane cherubin nostri ab alterutro aspectu faciem avertunt, quia contraria assertione multum diversis sententiis, et sibi ipsis oppositis intendunt et acquiescunt. Secundum primum cherubin dicimus, quia unus et solus Deus est qui cuncta ex nihilo creavit. Juxta secundum cherubin affirmamus, quia alius est qui genuit, et alius est qui ad utroque procedit. Sed cherubin isti duo respiciant se mutuo et dicamus, quia unus idemque Deus est substantialiter unus et personaliter trinus. Dicimus secundum primum cherubin quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum sunt in substantia una, in essentia una, in natura una. Dicimus juxta cherubin secundum, quia alius est Pater in persona, et alius Filius in persona et alius est Spiritus sanctus in persona. Respiciant se cherubin mutuo, et profitemur absque dubio, quia non sunt aliud et aliud, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quamvis veraciter sint alius atque alius. Alius itaque est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus juxta cherubin secundum; nec tamen, aliud est Pater, aliud est Filius, aliud est Spiritus sanctus juxta cherubin primum, cum secundum mutuum respectum veraciter affirmemus, quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non tres dii, sed unus Deus. Juxta secundum cherubin confitemur quia Filii substantia nostrae substantiae in unam personam unita est. Juxta cherubin primum indubitanter affirmamus quia Patris, et Filii, et Spiritus sancti substantia una et individua est. Verumtamen juxta mutuum respectum profitemur, quia solus Filius veraciter incarnatus est. Cherubin itaque cherubin respicit, quando quod unus dicit, alius non contradicit. Cherubin cherubin respicit, quando quintum contemplationis genus illa, quae suae considerationis sunt, sic asserit, ut tamen quae alterius sunt, omnino evacuare nolit. Cherubin se mutuo respiciunt, quando novissima duo contemplationum genera invicem sibi occurrunt, et mutua sibi, et veritatis concordia alludunt. Item unus cherubin alium respicit, quando (quod fieri consuevit) nostra speculatio a penultimo genere incipit, et in novissimum desinit. Vel econtrario ab ultimo incipit, et in penultimum descendit.

Chapter 82 of 106