Skip to the text

Caput XIII. Quod omni hora anima sancta et contemplativa ad susceptionem gratiae debeat esse parata.

Semper debet anima sancta et veri sponsi amica ad dilecti sui adventum summo cum desiderio inhiare, parata semper et vocanti occurrere, et pulsanti aperire. Debet, inquam, semper in hoc sollicita esse et parata inveniri, ne subito et inopinate adveniens eam minus comptam, minus ornatam inveniat vel diu exclausus diutinae praestolationis ullam molestiam sustineat. Molesta satis verba aestuantique desiderio multum onerosa. Manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi (Isa. XXVIII), verba sunt sane animae pigrae, animae tepidae, minus circumspectae et nimis ingratae, Quid enim dicit hujusmodi anima et in suis sordibus inventa, cum se dolet inopinato diligentis adventu praeveniri, et erubescit se minus compositam, minus ornatam inveniri? Certe, inquit, adventum tuum praescire debuissem ut te solemniter susciperem, et ea qua deberem alacritate tibi occurrerem. De caetero ergo mihi adventum tuum praenuntia, et nuntio praeeunte adventus tui horam praemanda. Nuntius itaque intercurrat, qui me quid me facere velis edoceat. Nuntius, inquam, inter nos medius discurrat qui me de singulis instruat, doceat me non solum super statu meo, sed etiam de statu tuo. Doceat quomodo apud te sit, vel quid tibi de me placuerit. Manda itaque atque remanda, nuntia atque renuntia. Non decet amantes mutua studia, mutua in alterutrum desideria nescire, nec sufficit aestuanti animo ardenti desiderio semel audire. Obsecro ergo, manda, remanda, manda, remanda. Forte multum amat, multum aestuat quae sic instat, quae tam importune internuntia quaeritat. Videamus ergo quid faciat. Ecce juxta verbum suum nuntiis saepe missis, saepe remissis, tandem aliquando nuntios suos subsequitur, ut cupitis amplexibus perfruatur, et mutua dilectione foveatur. Ecce jam prae foribus stat, ecce jam ad ostium pulsat. Ecce vox dilecti tui pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, cincinni mei guttis noctium (Cant. V). Quid, obsecro; quid, inquam, profuit, quod nuntios praemisit, qui ostium clausum reperit? Ad vocem vero dilecti, cur saltem non statim prosilis, aperis, introducis, et in amplexus ruis? Exspoliavi me, inquit, tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? (Ibid.) Exspectet tamen modicum, si vult, ut suscipiam illum; pulsat et introitum postulat, et dicis: Exspecta; ecce iterum pulsat, et dicis: Reexspecta. Et quid, inquis, est magnum, si exspectat modicum? O quantum timeo ne istud modicum protrahas in longum, donec transeat et declinet, diu multumque fatigatus discedat. Ostendit hoc illa vox tua, et nimis sera querela: Pessulum ostii mei aperui dilecto meo; at ille declinaverat, atque transierat (ibid.). Sed ecce iterum rediens, priorisque contemptus injuriam non reputans, stat post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Audi vocantem, quae voluisti suscipere pulsantem. En dilectus tuus loquitur tibi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni (Cant. II). Cur non statim exsilis, occurris, apprehendis et oscula jungis? Quid adhuc dicis: Exspecta? Ecce adhuc exspectat, ecce iterum vocat: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae (ibid.). Quid tu? Reexspecta adhuc modicum. O anima ingrata, o viscera dura, usquequo affligis amicum tuum, usquequo fatigas dilectum tuum? Pulsat, et non vis aperire; vocat, et non vis exire. Pulsat semel et iterum, et tu eum exspectare, tu eum reexspectare jubes modicum, et modicum. Vocat semel, vocat iterum, tu nihilominus eum exspectare et reexspectare cogis, modicum et modicum. Modicum in uno loco, et modicum in alio, modicum ibi. Cogitur itaque dilectus tuus facere saepe, et multum, quod tu dicis modicum et modicum. Nam modicum et modicum protrahis in longum, et longum, et in hunc modum fraudas amicum tuum, et fatigas dilectum tuum. O quanto satius, o quanto rectius foret, ut prae foribus observares, ut cum Abraham vel Elia dilectoris tui adventum exspectares, advenienti occurreres, et cum exsultatione susciperes. Deberes sane sicuti dilecti tui columba in foraminibus petrae, in cavernis maceriae suspensis alis, colloque protenso foras prospicere, et unici tui adventum cum columbino quodam cantu et gemitu quaerere et exspectare. Sed forte adhuc nostri cherubin alas non habent, vel si habent, expansas nondum habent. Nondum fortassis opus nostrum ad plenum formavimus, necdum formam illam angelicam ex integro, juxta Dominicam sententiam, consummavimus.

Chapter 76 of 106