Caput XIV. Quam sit paucorum, ad susceptionem gratiae animum semper habere paratum.
Taceo de illis qui foris sunt, qui spiritualem dilectionem, necdum scire potuerunt, qui Domini mandata ex doctorum quotidie dictis, vel scriptis audiunt, nec tamen acquiescunt, quotidie peccantes, quotidie poenitentiae tempora dari sibi postulantes. Ex quibus dum quidam verba vitae libenter audiunt, quid aliud per studium, quam manda, remanda dicunt? Et dum quotidie peccatis peccata accumulant, quid aliud, quam exspecta, reexspecta per desiderium clamant, quotidie spatium poenitentiae postulantes, et resipiscendi tempus quotidie proponentes, quotidie prolongantes? Certe ad satiandum desiderium suum totum hujus vitae spatium carnali menti videtur permodicum. Et dum ejusmodi anima modo in altera, multa tempora expendit, totumque tamen velut momentaneum reputat, quid, quaeso, aliud in divinae patientiae aure, quam modicum ibi, modicum ibi resonat? Sed de his interim tacentes, quid de nobis, obsecro, dicturi sumus, qui habitum religionis suscepimus, qui spiritualibus exercitiis mancipati sumus, qui divinae dilectionis assidue quasdam velut arrhas accipimus? Maxime tamen nos quid, quaeso, dicemus, qui nil aliud injuncti officii habemus nisi legere, psallere et orare, meditari, speculari et contemplari, vacare et videre quam suavis est Dominus? Nunquidnam nos non pudebit eadem dicere, et dilectum nostrum in hujusmodi verbis fatigare? Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi (Isa. XXVIII). Quotidie, ni fallor, vos qui lectioni vel meditationi insistitis ejus nuntios suscipitis, mandata cognoscitis. Quoties ex abditis Scripturarum recessibus novos intellectus eruimus, quid aliud quam quosdam dilecti nostri nuntios excipimus? Huic sane negotio subservit omnis sacra lectio, sagaxque meditatio. Alii itaque legentibus, alii meditantibus divinorum secretorum internuntii occurrunt, qui dilecti nostri ad nos mandata perferant, et de singulis instruant. Et saepe fit ut una eademque Scriptura, dum multipliciter exponitur, multa nobis in unum loquatur, moraliter nos docens quid dilectus noster facere nos velit, allegoriter admonens quid pro nobis per semetipsum fecerit, anagogice proponens quid adhuc de nobis facere disponit. In hunc itaque modum nobis saepe mandat et remandat, et quasi per unum nuntium multa nobis denuntiat. Saepe unum idemque mandatum sub variis aenigmatibus et figuris proponitur, ut mentibus altius imprimatur. Et dum idem nobis multis modis et multoties dicitur, quid aliud quam idem saepe mandari et remandari videtur, et quam multi sunt qui hujusmodi nuntios quotidie accipiunt. De pristino tamen tepore vel negligentia parum, aut penitus nihil corrigere volunt. Sitiunt sane unde possint gloriari, non autem aedificari. Scientiam quidem non sanctitatem affectant, et non tam sancti quam scioli esse desiderant. Dum igitur quotidianis nisibus novos sensus, novos intellectus quaeritant, quid aliud quam manda, remanda; manda, remanda, per affectum vel studium clamitant? Hujusmodi nuntios quotidie excipimus, et aliis aliisque saepe supervenientibus, alios aliosque adhuc quotidie importune exigimus, et in auribus Domini Sabaoth fortiter inclamamus: Manda, remanda; manda, remanda. Sed quanto magis copia dictorum nuntiorum abundat, tanto sane acerbius, tanto molestius propria nos conscientia accusat et cruciat. Hinc fit saepe ut vitam nostram corrigere disponamus, semper tamen differamus. Et dum hoc fieri in futuro proponimus, fit ut illud futurum semper sit futurum, imo fortassis nunquam futurum. Saepe autem aliquod certum futurum determinatur quo corrigatur vita nostra, et dicitur interim dilecto nostro exspecta, et cum futurum illud in praesens vertitur, item in aliud futurum transfertur, et dicitur reexspecta. Quam multi saepe proponunt fortiterque apud se statuunt, ut si ex alienis affectibus, quibus interim implicantur, semel detur se posse explicare, nunquam amplius in eadem velle recidere, et interim, modicum illud se postulant exspectari, et cum eosdem forte affectus amiserint, potius quam absciderint, vehementer satagunt resarcire quod perdiderunt, et item adhuc modicum se volunt, et petunt reexspectari. Sane hoc dicunt, modicum et modicum. Quidquid namque non satiat desiderium, quantumcunque sit, affectui videtur parum. Modicum itaque et modicum se exspectari et reexspectari petunt qui ejusmodi sunt. Modicum ibi, et modicum ibi, modicum et modicum saepe sub affectu uno, tempore tamen alio et alio, ibi et ibi sub affectu uno, et altero, et tempore tamen uno. Et in his omnibus dilecto nostro cantamus canticum odiosum: Exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. Quando putas ejusmodi anima pigra et tepida poterit ductile illud opus formare et angelicam formam excudere, praesertim cum opus sit in hoc opere alarum expansione, urgente in idipsum Dominica utique jussione, in tantum ut nunquam in hujusmodi studio liceat desideriorum nostrorum pennas ab intentionis elevatione deponere?
Chapter 77 of 106