Skip to the text

Caput V. Quae sit supereminentia harum novissimarum contemplationum.

Quanta autem sit harum novissimarum speculationum supereminentia inde facile colligitur, quod omnis earum consideratio atque perspectio circa summa et divina usquequaque versatur. Cogitet ergo qui valet, quantum humana scientia ascenderit, cum ad hos contemplationis gradus sublevari meruerit. Quae enim in primis contemplationis gradibus ad perfectionem inchoatur, in his duobus novissimis ad plenitudinem consummatur. In duobus namque primis erudimur ad scientiam rerum exteriorum et corporalium. In duobus autem mediis promovemur ad notitiam rerum invisibilium et spiritalium creaturarum. In duobus novissimis sublevamur ad intelligentiam supercoelestium et divinorum. Debemus ergo a novissimis et notissimis incipere; et scientiae nostrae promotionem paulatim sublevare, et per exteriorum notitiam ad invisibilium cognitionem ascendere. Cum enim exteriorum scientiam apprehenderis, et in eorum doctrina exercitatos sensus habueris, debes ad altiora ascendere, et spiritualium creaturarum scientiam comparere. Sed cum in ejusmodi iterum plene pro posse exercitatus fueris, habes adhuc quo altius ascendere possis. Restant adhuc longe supra ista summa atque divina; nitere quantum potes et conare ad illa. Profecto si ad horum speculationem sublevatus fueris ultra haec alia ad quae adhuc ascendere habeas ulterius omnino invenire non poteris. Profecto ultra Deum nihil est, et idcirco scientia altius vel ulterius ascendere non potest. Si ergo cherubin plenitudo scientiae dicitur, vide quam recte illa extrema operis nostri factura cherubin nominatur in qua scientiae omnis summi gradus figuraliter exprimuntur. Certe in Dei notitia quotidie crescere potes, et in hoc sublimitatis volatu quotidie altius altiusque sublimari potes. Sed supra hanc contemplationis speculam aliam adhuc excelsiorem omnino invenire non potes. Aliud namque est in hoc spectaculorum genere huc illucque discurrere scientiamque suam in Dei cognitione dilatare, et aliud est supra haec alia et altiora quaerere velle, cum nullo modo possis invenire. Supra Deum nihil est sed nec esse, vel esse posse, vel cogitari potest. Non est quo scientia altius ascendat, vel altius ascendere valeat. Plenitudo itaque scientiae Deum cognoscere; plenitudo autem hujus scientiae, plenitudo est gloriae, consummatio gratiae, perpetuitas vitae: Haec est, inquit, vita aeterna; ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Cognoscere itaque eum qui verus est Deus, omnis consummationis est terminus. Ad hujus scientiae plenitudinem hae novissimae speculationes paulatim nos promovent et quandoque sane perducere habent. Hujus plenitudinis perfectio in hac vita inchoatur, sed in futura consummatur. Recte igitur hujus operis figura cherubin dicitur in qua ad omnis scientiae plenitudinem initiamur.

Chapter 68 of 106