Caput III. Quod idem quod de divinarum personarum pluralitate plenitudo bonitatis loquitur plenitudo divinae felicitatis attestatur.
Sed quod de pluralitate personarum plenitudo bonitatis convincit, et probat plenitudo felicitatis simili ratione approbat. Et quod una loquitur, altera attestatur. Et in una eademque veritatis attestatione una clamat, altera acclamat. Conscientiam suam unusquisque interroget, et procul dubio et absque contradictione inveniet; quia, sicut nihil charitate melius, sic nihil charitate jucundius. Hoc nos docet ipsa natura, idem ipsum multiplex experientia. Sicut igitur in plenitudine verae bonitatis non potest id deesse quo nihil est melius, sic in plenitudine summae felicitatis deesse non potest id quo nihil est jucundius. Necesse est itaque in summa felicitate charitatem non deesse. Ut autem charitas in summo bono sit, impossibile est eum deesse et qui cui exhibere, vel exhiberi possit. Proprium autem amoris est, et sine quo omnino non possit esse ab eo quem multum diligis multum diligi velle. Non potest ergo esse amor jucundus si non sit et mutuus. In illa igitur vera et summa felicitate sicut nec amor jucundus, sic nec amor mutuus potest deesse. In amore autem mutuo oportet omnino ut sit et qui amorem impendat, et qui amorem rependat. Alter itaque erit amorem impendens, et alter amorem rependens. Ubi autem unus et alter esse convincitur, vera pluralitas deprehenditur. In illa itaque vera felicitatis plenitudine pluralitas personarum non potest deesse. Constat autem quia nihil aliud est summa felicitas quam ipsa divinitas. Gratuiti ergo amoris exhibitio, et debita amoris recompensatio indubitanter convincit quod in vera divinitate personarum pluralitas deesse non possit.
Chapter 54 of 151