Caput VII. Quod in illa personarum pluralitate oportet tam summam aequalitatem, quam summam similitudinem esse.
Notandum sane quod, sicut charitas vera exigit personarum pluralitatem, sic charitats summa exigit personarum aequalitatem. Summa autem charitas necdum esse convincitur, ubi vere dilectus summe non diligitur. Discretus vero amor non est ubi summe diligitur, qui summe diligendus non est. Sed in summe sapienti bonitate amoris flamma, sicut non aliter, sic non amplius flagrat quod summa sapientia dictat. Quem itaque secundum illam summam charitatis abundantiam oportet summe diligere, necesse est absque dubio secundum summam illam cretionis regulam summe diligendum esse. Sed ipsius amoris proprietas convincit, quoniam summe diligenti non sufficit, si summe dilectus summam dilectionem non rependit. In mutuo itaque amore plenitudo charitatis exigit, ut uterque ab altero sit summe dilectus, et consequenter secundum praedictam discretionis normam, uterque sit summe diligendus. Ubi autem uterque est aeque diligendus, oportet uterque sit aeque perfectus. Oportet itaque utrumque esse aeque potentem, aeque sapientem, aeque bonum, aeque beatum; sic summa plenitudo dilectionis in mutue dilectis exigit summam aequalitatem perfectionis. Sicut itaque in vera divinitate charitatis proprietas exigit personarum pluralitatem, sic ejusdem charitatis integritas in vera pluralitate requirit summam personarum aequalitatem. Ut autem sint per omnia aequales, oportet ut sint per omnia similes. Nam similitudo potest haberi sine aequalitate, aequalitas vero nunquam sine mutua similitudine. Qui enim in sapientia nihil similitudinis habent, quomodo in ea pares esse valent? Quod autem dico de sapientia, idem dico de potentia; idem vero invenies in caeteris omnibus, si curras per singula.
Chapter 58 of 151