Caput XVII. Quod completio felicitatis non videatur posse subsistere sine geminatione personae.
Completio autem vere felicitatis et summae nullo modo videtur posse subsistere sine geminatione personae. Constat hoc jam luce clarius ex his quae in superioribus diximus. Nam, si in illa vera dignitate sola una persona esset, utique non haberet cui summum amorem impenderet, nec qui sibi summum amorem impenderet. Unde ergo illi summe dulces illae deliciae abundarent, quae, ut dictum est, non tam de proprio qua de alieno corde hauriri solent? Nihil enim, ut jam praefati sumus, his deliciis dulcius, nihil delectabilius, nihil hac suavitate salubrius, praeclarius atque jucundius. Quomodo ergo divina felicitas totius plenitudinis abundantiam obtinuisset, cui summa suavitas, summa jucunditas semper deesset? Personae itaque geminationem, ut dictum est, felicitas exigit, ut in omni plenitudinis integritate subsistere possit.
Chapter 68 of 151